Divina comoedia
Divina Comoedia (Italiane Divina Commedia) est carmen epicum[1] a Dante Alagherio tristichis catenatιs hendecasyllabicis inter annos 1308 et 1321 scriptum. A multis primum et maximum opus Italice scriptum habetur, ubi lingua Italica a Dante impulsa et perfecta est. Poema in tria cantica (Infernum, Purgatorium, Paradisum) dividitur.
Divina Comoedia descensionem ad infernum, transitum per purgatorium, atque ascensum ad paradisum et coniunctionem cum Deo narrat. Dantes, allegoriam itineris spiritualis ad Deum faciens, philosophia mediaevali theologiaque Christiana utitur, praecipue Thomae Aquinatis Summa Theologica. Namque Divina Comoedia et "Summa in versu" appellata est.
Comedia priscus operis titulus tantummodo erat et ita inscribitur in editione principe, Fulginii per Johannem Numeister die 11 Aprilis 1472 impressa. Ioannes Boccacius adiectivum divina nomini iam addiderat, sed titulus plenus Divina Comedia primum in fronte editionis a Ludovico Dolce humanista Venetiano curatae et a Gabriele Iolito de Ferrariis anno 1555 prolatae apparuit.
De opere
[recensere | fontem recensere]Divina Comoedia in tria cantica dividitur, quae iterum sunt divisa in triginta tres cantus; primum autem canticum habet triginta quattuor cantus, quorum primus est praefatio ad totum opus.
Cantus quisque e 130 ad 150 versibus, qui vicissim ex undecim syllabis constant. Primus agens est Dantes, qui etiam narrator extraordinarium iter narrat, quod ei per praecipuam gratiam donatum est, ut salvationem sibi pararet et humanitatem in rectam viam rursus ducere posset.
Viatoris dux est Vergilius, poëta qui eum per infernum et purgatorium comitatur; in summo autem purgatorii monte Vergilius relinquit Dantem, et Beatrix, mulier quam Dantes semper castissime amavit, eum per paradisum usque ad Deum ducit.
Dantes iter faciens multos homines antiquos aequalesque videt, quibuscum loqui potest. Hoc modo intellegit, quare homines in peccata cadant, cur civitates odio et invidia plenae sint, et comprehendit avaritiam ecclesiae Christianae, quae animas non curat, sed imperium persequitur.
De argumento
[recensere | fontem recensere]Infernum
[recensere | fontem recensere]Dantes iter suum nocte diei Passionis Domini anno 1300 ingreditur "in medio cursu vitae nostrae" (Inf. I 1: Nel mezzo del cammin di nostra vita). Triginta quinque annos natus, medium tempus vitae e septuaginta annis a Bibliis Sacris statutis (Psalmus 90:10), in silva obscura perditus (effigies peccatorum), sub custodiam Minois a bestiis (leone, leopardo, lupa), quas vitare non potest, petitus ac viam rectam vel bonam ad salutem (quod significatus solis post montem est) nesciens. Dantem sese e vita sua ruere, et in locum profundum, ubi sol tacet, iactatum esse scientem Vergilius redimit. Deinde ambo iter per singulos circulos inferni incipiunt. Omnibus peccatis in inferno contrapassus poena adapta, quasi signum iustitiae poëticae est; verbi gratia, sortilegi capite inversa vadere debent, nihil praevidentes, sicut viventes semper conati sunt.
Denique Dantes medium infernum transgredit, ubi Lucifer triceps tres architraditores Iudam, Cassium, Brutum in oribus suis commolit.
Post iter trium dierum, mane Dominicae resurrectionis ad hemisphaerium australe pervenit, ubi mons purgationis exsurgit.
Purgatorium
[recensere | fontem recensere]Cato, propricida defensus, Danti et Virgilio aditum in praepurgatorium concedit. Deinde poeta dormiens ad portam purgatorii veri portatur. In septem gradibus illius septem peccata mortifera luuntur. Una ex primis personis, quas Dantes illic designavit, est Manfredus, rex Siciliae excommunicatus. In cantu vicesimo septimo, Dantes Paradisum terrestrem attingit; hic Virgilius eum laurea coronat et vale dicit. Postea Dantes in processione allegorica ecclesiae Beatricem aspicit, quae eam ad paenitentiam monet. In flumine Lethe (quod significat oblivionem) Dantes omnia peccata obliviscit, ut sit ad volatum in caelum paratus.[2]
Paradisus
[recensere | fontem recensere]Ductus a Beatrice, nunc Dantes levitate mirabili in paradisum quasi mare lucens pervenit. Aedificium paradisi a Dante descriptum ad systema geocentricum Ptolemaei correspondet. Super septem sphaeras mobiles planetarum et octavam stellarum immobilis empyreum invenitur, in quo divinitas cum summis sanctis, prophetis, et patribus ecclesiae ad formam rosae mysticae collocatis habitat. Poeta animas corporibus terrestris carentes sicut fulgores lucis vidit. Sanctam Trinitatem, plenitudinem lucis, Danti demum praesentire conceditur.
Ultimus versus paradisi et comoediae est L'amor che muove il sole e l'altre stelle (Amor qui solem aliasque stellas movet).[2]
Editiones Latinae
[recensere | fontem recensere]- Dantis Alligherii, Divina Comoedia, hexametris Latinis reddita ab abbate Dalla Piazza Vicentino, Lipsiae, sumtibus Ioan. Ambros. Barth, 1848.
- Dantis Aligherii, Divina Comoedia, Latinis versibus auctore Josepho Pascalio Marinellio, Anconae, ex officina typ. olim Baluffi, 1874.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Herbert Frenzel (1996), "Dante Alighieri, La Comedia," in: Walter Jens (red.), Kindlers Neues Literatur Lexikon (Monaci: Kindler Verlag).
- Musa, Mark, red. et inter. 1995 Dante's Inferno: the Indiana critical edition. Bloomingtoniae: Indiana University Press. ISBN 0-253-33943-X. (Paginae selectae apud Google Books)
- Shaw, Prue. 2014. Reading Dante: From Here to Eternity. Novi Eboraci: Liveright Publishing. ISBN 978-1-63149-006-4.
- Trone, George Andrew. 2000. "Exile." The Dante Encyclopedia, red. Richard Lansing. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 978-0-41587-611-7.
- Ziolkowski, Jan M. 2015. Dante and Islam. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 0823263878.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Giulio Natali, A qual "genere letterario" appartiene la "Divina Commedia"? (Italice), in «Il giornale dantesco», 26 (1923), 2, pp. 147-152, ISSN 2546-6100.
- ↑ 2.0 2.1 Frenzel, 1996.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Dantem Alagherium spectant (Dante Alighieri, The Divine Comedy). |
- Textus apud Vicifontem Italianam (Italiane)
- Textus (Italiane)
- Dante Online (Italiane)
- Versio (Latine)
- Versio ab Antonio de Rivarol confecta (Francogallice)
- Versio a J. P. X. Pinheiro confecta (Lusitane)
- Versio a Georgio Coşbuc confecta (Dacoromanice)
- Versio ab H. W. Longfellow confecta (Anglice)
- Versio ab Henrico Streckfuß confecta (Theodisce)
- Versiones duo (Russice)