Pestis
Pestis[1] (-is, f.) sive pestilentia est morbus et zoonosis epidemiae, cuius causa est bacterium Yersinia pestis, quod anno 1894 inter contagium pestis Hongkongi ab Alexandro Yersin medico repertum est.
Species pestis
[recensere | fontem recensere]Quattuor sunt species pestis: pestis bubonica, sepsis pestilens, pestis pulmonaris, et pestis abortiva. Causa contagii in homine est morsus pulicis, accurate Xenopsillae cheopis, parasiti rattorum.
Pestis in historia
[recensere | fontem recensere]Graecia et Roma antiqua
[recensere | fontem recensere]Thucydides descripsit pestem Atticam, quae Athenis saeviit annis 430–426 a.C.n.. Genus huius morbi dubia controversaque relinquit, praeter pestem ipsam morbi possibiles sunt ebola febris haemorrhagica, morbilli, typhus, et ceteri.
De tempore imperii Romani pestilentias complures scimus. Ex his maximae erant pestis Antoniniana (ca. 165–180), quae verisimiliter a militibus imperatoris Marci Aurelii de Parthico bello importata est, ac pestis Iustiniana (ca. 542–544), maxima aetatis antiquitatis pestilentia, quae adhuc saeculo octavo cyclis duodecennis reversa est.
Mors atra
[recensere | fontem recensere]Saeculo quarto decimo violentissima pestis, quae mors atra appellatur, gentes Europae decimavit. Multi rus ex urbis tamquam e vinclis evolaverunt, ut Ioannes Boccacius in opere suo Decamerone enarrat.
Novum aevum
[recensere | fontem recensere]Alium praeclarum contagium pestis Mediolani anno 1630 fuit, de quo illustris scriptor Mediolanensis saeculi undevicensimi Alexander Manzoni in fabula Promissi Sponsi scripsit.
Saeculis septimo decimo et duodevicensimo ultima contagia pestis fuerunt (e.g., in Anglia anno 1665, in Francia anno 1720, in Ucraina anno 1737, et in Russia anno 1789), post quam pestis propter causas adhuc hodie non claras exstincta est.
Praeclari peste mortui
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Villani, historicus, anno 1348
- Amadeus VI Sabaudiae, Comes Sabaudiae, anno 1383
- Ioannes Galeazzus, dux Mediolani, anno 1402
- Dominicus Ghirlandaio, pictor, anno 1494
- Benotius Gozzoli, pictor, anno 1497
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "A20: Pestis[nexus deficit]" apud Stetoskop
Nexus interni
- Pandemia
- Quadragena
- Det sjunde inseglet (pellicula)
- La Peste (mythistoria Alberti Camus)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad pestem spectant. |