Baptisterium
Baptisterium (Graece βαπτιστήριον) sermone hodierno aedem Christianam ad baptizandum destinatam denotat.
Historia
[recensere | fontem recensere]Apud antiquos baptisterium significabat piscinam frigidarii thermarum Romanarum.[1] Christianis notio primum ad fontem baptismalem, deinde ad aedificium ubi fons patebat, translata est.[2]
Veteribus ecclesiae christianae temporibus mos erat baptizandi inmergendo homines adultos in aquam baptismalem. Sed hunc ritum non exercebant in ipsa ecclesia, sive quod non baptizatis interdictum erat ecclesiam intrare sive quod nefas putabatur homines in ecclesia prodire nudos; baptizandi enim orbi vestimentis in aquam baptismalem immergi solebant.
Utcumque erat, huic fonti baptismali iuxta ecclesiam suum erigendum erat aedificium. Harum aedium exempla[3] cottidie ante oculos erant: sive solita piscina domestica quadrangula[4] sive luxuriosius frigidarium thermarum[5] sive mausolea octogonalia[6]. Ea baptisteria, primo simplicia et uno contenta conclavi, mox amplificata sunt, ut ex aede (unius conclavis) in aedes (complurium conclavium) mutata et artificiose exornata essent.
Sed ut manifestum est, ad quem finem serviverint, sic rogandum est, quo modo idem ipse finis theologice expressus sit. Sententia maximi momenti in Pauli epistula ad Romanos legitur: „An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sic enim complantati facti sumus similitudini mortis eius:simul et resurrectionis erimus."[7] Has cogitationes secuti sunt, qui has veterum baptisteriorum formas explanabant: exprimi ablutionem peccatorum vitae prioris in fonte baptismali et illud mori et resurgere una cum Christo. Sed ad has deliberationes accedunt certae considerationes et contemplationes perantiquae et mysticae ad numerum octo pertinentes. Nam ut post septem dies octavus initium novae hebdomadis est, ita post creationem mundi in septem diebus dies octavus initium novae vitae in mundo novo consideratur exemplo resurrectionis Christi eodem octavo die.[8]
Has cogitationes reperimus in carmine octo distichorum inscripto „Versus Ambrosii ad fontem". Exstat in codice Vaticano Palatino Latino 833. Hoc carmen, Ambrosio attributum, tradunt scriptum esse in parietem baptisterii Sanctae Theclae Mediolani et, servatum a peregrino quodam pio? saeculi 8, qui ea verba sibi adnotanda putavit, saeculo 9 vel 10 in dictum codicem adscriptum.[9] His versibus ad illum pertinentibus fontem, in quo Ambrosius tunc episcopus Mediolanensis nocte paschali anni 387 Augustinum discipulum suum baptizavit,[10] „tota theologia baptismatis (...) continetur."[11]
- OCTACHORVM SANCTOS TEMPLVM SVRREXIT IN VSVS
- OCTAGONVS FONS EST MVNERE DIGNVS EO
- HOC NVMERO DECVIT SACRI BAPTISMATIS AVLAM
- SVRGERE QVO POPVLIS VERA SALVS REDIIT
- LVCE RESVRGENTIS CHRISTI QVI CLAVSTRA RESOLVIT
- MORTIS ET E TVMVLIS SVSCITAT EXANIMES
CONFESSOSQVE REOS MACVLOSO CRIMINE SOLVENS
- FONTIS PVRIFLVI DILVIT INRIGVO
- HIC QVICVMQUE VOLVNT PROBROSA CRIMINA VITAE
- PONERE CORDA LAVENT PECTORA MVNDA GERANT
- HVC VENIANT ALACRES QVAMVIS TENEBROSVS ADIRE
- AVDEAT ABSCEDET CANDIDIOR NIVIBVS
- HVC SANCTI PROPERENT NON EXPERS VLLVS AQVARVM
- SANCTVS IN HIS REGNVM EST CONSILIVMQUE DEI
- GLORIA IVSTITIAE NAM QVID DIVINIVS ISTO
- VT PVNCTO EXIGVO CVLPA CADAT POPVLI
Baptisteria nota
[recensere | fontem recensere]Baptisteria antiquissima saeculo quarto oriunda sunt.
- Inter baptisteria antiquissima est Lateranense Romae (vide fasciculum).
- Saeculo quinto baptisteria notissima Ravennae exstructa sunt: Baptisterium ecclesiae cathedralis (Baptisterium Orthodoxorum) et Baptisterium Arianorum, quae sunt magnificis parietum picturis ornata.
- Etiam Baptisteria octogonalia in Portbail (praefecturae Manicae) et Fori Iulii in Francia eodem tempore facta esse arbitrantur.
- Baptisterium Sancti Ioannis Pictavii inter aedifica Christiana Franciae antiquissima numeratur.
- Etiam baptisterium Vici Subinate in pago Ticino Helvetiae e quinto saeculo oriundum est.
- Baptisterium Sancti Ioannis Florentiae exempla antiqua sequens Medio Aevo aedificatum est.
- Baptisterium Pisanum est maximum historiae Christianae baptisterium et pars UNESCO Mundi Hereditatis.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Baptisterium Fori Iulii
-
Baptisterium Parmae in Piazza Battistero
-
Ecclesia cathedralis et baptisterium Patavii
-
Ecclesia Sancti Georgii cum baptisterio Pirani
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide Plinius ep. 2,17,11; 5,6,25 et Sidonius ep. 2,2.
- ↑ Vide: Gregorius ep. 2,12 (baptisterium construere).
- ↑ Fons sequentium est Lexikon für Theologie und Kirche, Sonderausgabe 1986. Volumen 1, s.v. Baptisterium
- ↑ Tale exemplum fuit Romae in baptisterio ecclesiae sancti Chrysogoni (trans Tiberim).
- ↑ Exemplo sit baptisterium Ravennae.
- ↑ Talia mausoleum imperatoris Diocletiani Spalati imitantur.
- ↑ Paulus, Epistula ad Romanos 6.3-5.
- ↑ Cogitationibus similibus moti multi putant illam stellam magorum, de qua in narratione de nativitate Iesu legitur, octogonalem fingendam esse.
- ↑ Garry Wills, Font of Life. Oxonii 2012, pagina 12.
- ↑ Textus iisdem scriptus est litteris, quibus hodie legitur in illo pariete.
- ↑ Garry Wills, Font of Life. Pagina 13: „There is a whole theology of baptism in the poem."
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- August Mau: Baptisterium. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft 2(2): col. 2851. Stuttgardiae 1896.
- Sebstian Ristow: Frühchristliche Baptisterien. Jahrbuch für Antike und Christentum: Ergänzungsband 27. Monasterii Germaniae 1998.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Baptisteria spectant. |