Jump to content

Oedipus Coloneus (Sophocles)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Oedipus et Antigona a Fulchran Jean Harriett picti (1798).

Oedipus Coloneus (-i, -i, m.; Graece Οἰδίπους ἐπὶ Κολωνῷ) est ultima tragoedia Sophoclis poetae, quam circa annum 406 a.C.n. iam nonaginta annos natus composuit, et nepos Sophocles Iunior anno 401 post mortem poetae eam docuit. Finem vitae Oedipodis herois narrat quem Sophocles in Oedipode rege Thebanorum throno deiectum ostenderat ac simul vicum natalem Colonum in Attica atque fabulas ibi florentes celebrat.

Longissima est eademque ultima Graecarum tragoediarum antiquarum et hodie servatarum. Fabula antiquitus late vulgabatur Sophoclem, cum unus e filiis eum tamquam ob longaevam aetatem mentis non iam compotem iuribus privare vellet, nihil aliud quam apud iudices primum stasimon Oedipodis Colonei cecinisse atque statim absolutum magna pompa adclamantium et admirantium domum redisse[1].

Οἰδίπους, Oedipus
Ἀντιγόνη, Antigone, filia Oedipodis
Ξένος, homo apud Colonum Oedipo ignotus
Χορὸς Ἀττικῶν γερόντων, Chorus senum Atticorum (vel homines Colonei)
Ἰσμήνη, Ismene, soror Antigonae et filia Oedipodis
Θησεύς, Theseus, rex Athenarum
Κρέων, Creon, Polynicis et Eteoclis avunculus
Πολυνείκης, Polynices, filius Oedipodis exsul
Ἄγγελος, nuntius

Locus: nemus Eumenidum apud Colonum

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Oedipodi ex rege beato mendicus et caecus factus postquam Eumenidum lucum Coloni prope Athenas adiit novis oraculis dei dignitatem et potentiam velut post mortem[2] ei rursus tribuere decreverunt. Nam qui corpus eius custodient victores et tuti erunt. Contra qui eum expulerint magnis cladibus occurrent. Itaque sive minaces sive supplices ambae Thebanorum partes, et Creon pro Eteocle faciens et Polynices filius bellum contra fratrem parans eum adeunt ut secum vim fatalem habeant. Qui tamen eos iracunde dimittit et corpus suum Atheniensibus et eorum regi Theseo offerre decrevit quia erga exsules et miseros aequi sunt.

Coloneum episodium in Oedipodis vita ante Sophoclem litteris Graecis parum notum[3] fuisse constat[4]. Sed anno 407 a.C.n. Agide rege duce Boeotii equites Atticam invaserunt et prope Colonum repulsi sunt[5]. An Oedipodis ibi sepulti heroica potentia Athenienses adiuverit dubitare non videtur Sophocles qui tamen adhuc in Antigona sua Homerum[6] secutus herois monumentum funebre Thebis collocabat[7]. Certe vici natalis celebrandi occasionem non praetermisit poeta. Pausanias, qui fabulam in Oedipo Coloneo narratam ab ipso Sophocle inventam existimabat, heroon Oedipodis tam Coloni[8] quam Athenis in Areopago[9] memorat.

Multa sunt themata inter se intricataː senectus, mors, culpa, dolor homini dignitatem conferens, Atheniensium patriae virtutes et hospitalitas Thebanis duris et callidis oppositae, religio heroica, arcana fati et deorum voluntatis... quae sunt themata Sophocli sueta in hac tragoedia cumulata. Significatio totius fabulae et finis ambigua estː quapropter interpretationes exegeticae fuerunt multae et diversae.

  • Prologusː caecus et mendicans et senex Oedipus Antigona filia nixus in locum sibi ignotum pervenit ubi quiescere constituit. Tum indigena accurrens ei obicit quod Eumenidarum sacrum locum impie calcet. Nec Oedipus discedere patitur quia ad vitae terminum atque velut miseriarum portum se pervenisse cognovit sed virum Coloneum rogat ut regem huius terrae arcessat cui magnum beneficium conlaturus sit. Qui ad cives suos de advena certiores faciundos abit et Oedipus Apollinis oraculum olim sibi datum Antigonae revelat, se ad Eumenidas quondam perventurum et ibi pacem inventurum.
  • Parodosː Colonei senes nuntiato viatoris adventu accurrunt atque eum interrogant. Oedipode adgnito eum e finibus expellere volunt. Qui nihil scienter se commisisse respondet et magnum beneficium Atheniensibus pollicetur si asylum sibi praebeant. Tum senes regis Thesei sententiam exspectare decernunt.
  • Primum episodiumː advenit Ismene bellum inter fratres Polynicem et Eteoclem nuntiatura qui de regno Thebano certaturi sunt. Simul Apollinis oraculum novum adfert Oedipodem a Thebanis honorifice sepeliendum esse iubens si calamitates effugere cupiunt. Qua de causa Creon Oedipodem quaesitum publice missus est. At heros caecus filios exsecratur qui iamdiu curam patris sororibus relinquebant nec aliud quam regnum adfectabant. Theseus tum adveniens Attica hospitalitate eum donat atque adversus Thebanos tueri pollicetur dum Oedipus adfirmat magna commoda Atheniensium civitati fore si hoc in loco sepultus esset.
  • Primum stasimonː chorus Atticam et Athenas deos huius regionis tutelares lyricis modis extollit. Hi versus celeberrimi sunt.
  • Secundum episodiumː Creon appropinquat et orationem callidam habet qua Oedipodi et choro persuadere vult caecum senem domum ad suos redire convenireː iam enim Thebanos pristinae duritiae paenitere. At Oedipus novi oraculi memor sub honestis verbis fraudem statim detegit[10] et Creontem iurgiosis verbis conficit. Qui tum nuntiat se iam Ismenen per comites rapuisse et custodire atque sub chori oculis et Antigonam rapi iubet ita ut sine praesidio relictus Oedipus sequi cogeretur. Clamore accitus Theseus quid fiat rogat atque certior factus quod fines suos violasset indignans Creontem obsides sibi statim reddere iubet. Quaesitum eas proficiscuntur.
  • Secundum stasimonː laetus chorus sibi in animo pugnam depingit et deorum auxilium invocatː persuasum sibi habet Athenienses captivas mox liberaturos esse.
  • Tertium episodiumː Theseus filias Oedipodi salvas reddit qui effuse gratias agit. Simul nuntiatur supplicem quendam non Thebis venientem sed Oedipodi cognatum se esse contendentem ad aram Posidonis consedisse atque colloquium cum Oedipode petere. Qui statim atque nomen Argos audivit filium esse cognovit atque congressum eius deprecatur. Postremo tamen Thesei et Antigonae filiae monitis manus dat.
  • Tertium stasimonː chorus calamitates in longa vita cumulatas[11] et senectutis mala deplorat, Oedipodis exemplo fretus. Hi versus celebres sunt quia tunc Sophocles iam nonaginta annos natus opinionem suam cum auditoribus communicare videbatur.
  • Quartum episodiumː Polynices lacrimans veniam a patre petit. Ex oraculis enim scit auxilium paternum sibi necessarium ad victoriam esse in expeditione quam contra Thebanos cum sociis ducit. At Oedipus non nisi diris exsecrationibus filium oneratː 'pereat cognata manu et ipse fratrem qui eum regno expulit necetǃ' Antigone ei precanter suadet ut exercitum sociorum dimittat. Qui respondet sine contumelia sua non iam fieri posseː etiamsi ad exitium properat socordiae se ipsum convincere non vult. Unum sorores rogat ut sepultura honesta se donarent[12] Postquam abiit tonat Iuppiter et senes chori terrentur, non Oedipus qui signum propriae morti destinatum cognoscit. Theseum tum advocat atque eum ad locum secretum ubi sepeliatur ducitː nam si arcana loci in futurum servet atque successori regi tantum tradat Athenas a Thebanorum inceptis divinitus tutas et prosperas fore praedicit.
  • Quartum stasimonː chorus Inferos deos precatur ut Oedipum benigne accipiant.
  • Exodusː nuntius refert quomodo uni Theseo Oedipodem usque ad mortis locum comitari licuerit et quomodo ille ignoto modo evanuerit. Tum incipit Antigonae et Ismenae lamentatioː nam maesta Antigone ritus funebres patrare vetatur quia sepulturae locum ignorare debet. Theseus virgines Thebas reducturum se pollicetur ubi fraternum bellum adhuc cohibere cupiunt.

Cum multos annos erraverint, Oedipus caecus detestatusque et filia Antigone Coloni apud Athenas adveniunt. Oedipus, audiens ab homine ignoto se ad nemus Eumenidum pervenisse, ad finem itineris se accessisse intellegit. Chorus primo timens Oedipum discedere iubet, sed tamen, cum petitionem Oedipi audiverit, in consilio regis Thesei stare consentit. Ismene, soror Antigonis, quae improviso advenit, nuntiat Creontem venire ut Oedipum Thebas reducat. (Oraculum dicitur datum esse corpus Oedipi ei urbi quae id possideat auxilio futurum esse.) Theseus, cum advenerit, Oedipum ibi manere patitur. Creon, qui Ismenem iam cepit, Antigonem quoque aufert, linquens Oedipum virum solum. Chorus auxilium ab Theseo petit, qui posthaec filias Oedipi Creonti eripit. Theseus nuntiat peregrinum quendam qui ab Argo nuper advenit cum Oedipo loqui cupere. Sed ille vere est Polyneices, Oedipi filius, qui auxilium ab eo ad regnum reciperandum petit. Oedipus recusans iratus ambos filios exsecratur. Deinde caelum tonitru tremit, quae res Oedipo moriendum esse significat. Theseus solus Oedipum rimam terrae intrantem videt.

  1. Plutarchus, An seni sit gerenda respublica 785a.
  2. Versus 393ː ὅτ᾽ οὐκέτ᾽ εἰμί, τηνικαῦτ᾽ ἄρ᾽ εἴμ᾽ ἀνήρ; = 'cum non iam ero igitur vir ero?' (Oedipus ad Ismenen).
  3. Versus 62-3ː τοιαῦτά σοι ταῦτ᾽ ἐστίν, ὦ ξέν᾽, οὐ λόγοις τιμώμεν᾽, ἀλλὰ τῇ ξυνουσίᾳ πλέον = 'talia sunt haec, advena, non tam fama celebrata quam a vicinis'.
  4. Nam versus 1702-7 Euripidis Phoenissarum a plerisque eruditis apocryphi iudicantur et ob id ipsum postea additi.
  5. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XIII.72.3-4
  6. Ilias XXIII.679-680. Cf Aeschylus, Septem contra Thebas 912-4.
  7. Antigona 897-902.
  8. Descriptio Graeciae I.30.4.
  9. Descriptio Graeciae I.28.6-7.
  10. Versus 761-2ː ὦ πάντα τολμῶν κἀπὸ παντὸς ἂν φέρων λόγου δικαίου μηχάνημα ποικίλον.
  11. Versus 1224-7ː μὴ φῦναι τὸν ἅπαντα νικᾷ λόγον· τὸ δ᾽, ἐπεὶ φανῇ, βῆναι κεῖθεν ὅθεν περ ἥκει, πολὺ δεύτερον, ὡς τάχιστα = 'non nasci omnia vincit; at si natus eris quam cito unde veneris redire secundo loco ponendum est'.
  12. Hoc modo Sophocles ad Antigonam suam alludebat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni