Jump to content

Lucerna (Helvetia)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Lucerna (discretiva).

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Lucerna (Helvetia)
Res apud Vicidata repertae:
Lucerna (Helvetia): insigne
Lucerna (Helvetia): insigne
Civitas: Helvetia
Locus: 47°3′8″N 8°18′21″E
Numerus incolarum: 81 691
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Luzern

Gestio

Praefectus: Beat Züsli
Procuratio superior: City of Lucerne Constituency

Geographia

Superficies: 37.4 chiliometrum quadratum, 29.1 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Adligenswil, Marcha Abinchova, Kriens, Malters, Neuenkirch, Emmen, Horw, Meggen, Ennetbürgen, Stansstad

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Lucerna (Helvetia): situs
Lucerna (Helvetia): situs
Conspectus urbis
Lucernae collocatio

Lucerna[1], aut Lucernae[2] aut Luceria[3] aut Luciaria[4] est urbs in Helvetia atque caput pagi et districtus eiusdem nominis.

Lexicon Universale domini Hofmann

[recensere | fontem recensere]

LUCERIA

sic enim vocandam censet Oswaldus Molitor, ipse Lucetinus, alias Lucerna, Germ. Lucern. Gallis Lucerne, urbs insignis Helvetiae, mediascinditur Ursa fluv. qui ibi effluit e lacu amplo. per quem ad tres Pagos inde navigatur, vulgo Lucernersee, ad pedem altissimi montis, quem Fractum et Pilatum montem vulgo dicunt. Situ sedet commodo; hac enim iter est in Italiam, per Alpes Lepontias, et vicissim Italicae mercesper lacum et Ursam fluv. in Rhenum, ac porro in Oceanum descendunt. Nomen inde nacta videtur, quod illic olim, in navigantium usum, noctu lucernain turri ad superiorem pontem arderet. Origo urbis in abdito: urrinque adflumen exstitisse castella singula traditur, quae ad Alamannis creduntur exstructa, e quibus postea urbs sensim creverit, sub Alamanniae Susviaequetum Ducibus. Et certe iam Car. Mag. Lucernates, adversus Saracens, militasse, et ab eo cum privilegia quaedam, tum cornuum die barschorner, quibus hodieque in bello utuntur, usum consecutosesse, referunt Annales domestici. Quidquid horum sit, maxima olim potestas, utin aliis Germaniae urbibus, penes collegium Canonicorum, a Wichardo presbytero, circa A. C. [700]. fundatum fuit: Hoc in potestatem Abbatis Murbacensis pervenit, dono Pipini Regis Oppido quoque idem Abbas imperavit, usque ad Albertum I. Imp. qui novum in Helvetiis principatum conditurus, Lucernam quoque ab Abbate emit, salvis tamen eius privilegiis, quibus iam sub Abbatibus fruebatur. Interim promisorum immemor, multis oneribus cives pressit: qui, novis subinde iniuriis irritati, cum saepe Austrios suppliciter rogâssent, ut pacem cum Pagis, cum quibus bellum magno sno incommodo gerere cogebantur. facerent, frustra re tentatâ, ipsi tandem illam iniêrunt, integris tamen Austriae domus iuribus. Offendit hoc Austrios, qui proin de urbe per insidias opprimenda consilium ceperunt; quod cum ante tempus innotuisset, acceleratum foedus Helveticum est, A. C. 1332. Quo vixdum icto, aperto primum Marte Lucernates aggreditur Austrius; qui cum nil prodesset, iterum ad insidias versus, civium compluribus in partessuas pertractis, nocturno insultu urbem intercipere constituit, quod cum iterum successu caruisset, illos apud Imp. Lud. Bavar. reos peregit, qui Tigurinis, Bernatibus et Basilensibus id negotii dedit, ut pacem componerent. Sic factae induciae sunt A. C. 1334. quae iterum tamen in bellum mutatae, postquam Tigutum A. C. 1351. sese Confoederatis iunxit. Tum ab Austiis multum infestati, Habespurgum arcem ad lacum sitam, trium Pagorum auxilio adiuti, expugnatam funditus evertêrunt. Postea, novis contumeliis incensi, ope corundem Rottenburgum arcem A. C. 1385. Pluresque alias solo aequârunt, cum reliquis ad Sempacum victores. Proscripto postm odum Frid. Austrio, in occupaudis eius ditionibus, A. C. 1415. strenuam navarunt operam, sed cum liberas Provincias, quia soli in potestatem redegerant, sibi solis servare vellent, opposuêrese pagi reliqui, osteudentes, ita initio belli conventum, ut quaecumque loca in Verbigenis bello hoc caperentur, communi regerentur imperio. Foederedein privato, cum Cantonum quibusdam, percusso, cum Urii, Suitii et Underwaldii negarent, licere Lucernatibusabsque suo consensu ullum foedus facere, lis orta, quam Nicolai Eremitae prudentia soprivit A. C. 1480. Urbi sub intia Reformationis Euangelii quoque lux affulgere coepit, Sebstiano Hoffmanno, Francisco Theol. Doctor qui lectoris munere fungebatur, A. C. 1522. contra invocationem SS. aliaque Latinae Eccl. dogmata magno cum zelo contionante; quem M. Conradus Schmidius ibidem strenue iuvit: Sed non solum uterque mox urbe pulsus est, verum ut et alibi in Helvetia doctrinae huic remora iniceretur, de 26. Ian. A. C. 1524. in urbe a 12. Cantonibus, solis tum Tigurinis refragantibus, conclusum, edictoque promulgato severe mandatum omnibusest, tenaciter ut recepta dogmata retinerent, sub gravi poena transgressoribus infligeuda Cum ne sic quidem sisti posset Euangelii ingruentis cursus, et Helvetia, propter disctepantesreligiones, in partes abiret, arctiori amicitia Lucernates coniuncti cum Uriis, Suitiis, Underwaldiis et Tugiis, Latinorum rituum retinentibus, cum iis ab eo tempore peculiares conventus, qui plerumque Lucernae institui solent, frequentare coepêrunt. Ceterum viros edit Lucerna, animi magnitudine praestantes, et ingeniis non paenitendis. Patria inter alios Osvvaldi Myconii, secundi Basiliensi Eccl. Antistitis. Vide Stumpf. de Argovia l. 7. c. 6. et 7. Simler de Rep. Helv. Stattler. etc. Glaren. de illa sic canit, in Panegyr. Helv.

- Luceria est, Summa dicenda Camena, Prima salus nostri imperit, miserata labores Suitioe et Urorum, trcpidantisque agmina silvae. Non Leopldi iras timuit, non Suevica bella, Pannoniaque minas, vicos imitata superbos, Auxit opes, nomenque suum, Famamque perennem. Primaque cum primis sua foederaiunxit amicis. Quodque a luce datum venerabile nomen haberet, Non oblita dedir vires, crescensque levavit Imperium, luxitque suis et foedere vinxit. Ergo quoe tribus est Vicis, unda, hoec eadem illi est, Et nomen commune tenent, quod silva repingit.


Nominantur enim quatuor hi pagi vulgo, die vier Waldstett, i. e. . Civitates Silvanae:

Quid accidit hoc libro scripto

[recensere | fontem recensere]

Saeculo XV Lucerna urbs est una potentissimarum in tota Confoederatione Helvetica. Tempore Reformationis 1520 Lucerna, nam autem aliae urbes Confoederationis, constitit in fide Romano. Ergo importantissima urbs mansit, Protestantis in proelio apud Kappel (1531) vinctis, sed cum autem vinxissent Protestanti in proelio apud Vilmergen initio 18 saeculi, Lucerna importans urbs iam non erat. Anno 1798 Galli Helvetiam ceperunt, anno 1815 Gallis deiactis (a Russia, Anglia ac Austria), Confoederatio rite reinstituta est. Non iam autem omnibus iuvabat, ergo nova res publica creata est, post Sonderbundskrieg (medio saec. XIX, (Latine: Bellum foederis separati), cum amiserunt catholici (in quorum copia erat etiam Lucerna), vinxerunt autem progressivi. Anno 1980 facta est via strata.

Institutiones

[recensere | fontem recensere]

Facultas legum faciendi pertinet ad Consilium Urbanum Magnum a 48 legatis populi constitutum (Germanice Grosser Stadtrat) et administrandi ad Consilium Urbanum (Stadtrat) a 5 legatis constitutum.

Praeclari cives

[recensere | fontem recensere]

Lucernae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter quos:

Nexus interni

Cappellae Pons (Kappellbrücke) Lucernae