Imperator Iaponiae
Imperator Iaponiae[1] est monarcha caerimonialis in Iaponiensi monarchia constitutionali et caput familiae principalis Iaponiensis. Secundum constititionem anni 1947, quae Imperium Iaponiense dissoluit, vir est symbolum civitatis unitatisque populi. In lingua ipsorum appellatur Tennō (天皇) 'principem caelestem' significans, prius et Mikado (帝) (titulus usque 1867 adhibitus). Etiam est summus pontifex religionis Shinto, religionis vernaculae Iaponiensis, secundum quam ipse et familia sua sunt proles ex Amaterasu, dea Solis.
A vetere tempore tria ornamenta sacra significant regalia qui legitimationemFormula:Dybsig imperatoris ut successoris Solis: gladius (ame no murakumo no tsurugi)[2] et speculum (yata no kagami)[3] et gemma (yasakani no magatama)[4].
Nexus interni
- Index imperatorum Iaponiae
- Chrysanthemum - symbolum Imperatoris Iapoiniae ex saeculo XII.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marianus [Orscelar], "Mirabilia seraphica novi, ac veteris orbis", Gloriosus Franciscus redivivus sive chronica observantiae scrictioris, reparatae, reductae, ac reformatae (Ingolstadii: ex officina Wilhelmi Ederi, 1625), p. 463.
- ↑ Gladius replicae apud Atsuta Templum in palatium est.
- ↑ Speculum replicae apud Ise Magnum Templum in sanctuario palatii est.
- ↑ Res originalis in palatium est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Asakawa, Kan'ichi. 1903. The Early Institutional Life of Japan. Tokii: Shueisha. OCLC 4427686; Vide, "multiformatted, full-text book"
- Screech, Timon. 2006. Secret Memoirs of the Shoguns: Isaac Titsingh and Japan, 1779–1822. Londinii: RoutledgeCurzon. ISBN 0-7007-1720-X; ISBN 978-0-7007-1720-0.
- Encyclopaedia Britannica 1911.