Theodora Comnena (nata 1096)
Appearance
Theodora Comnena (Graece Θεοδώρα Κομνηνή; nata die 15 Ianuarii 1096; mortua anno ignoto) fuit femina nobilis Byzantina e familia Comnenorum. Fuit filia imperatoris Alexii I quam ex Irene Ducaena genuit. Nupsit primum Constantino Curticae; mox, iam ante annum 1120, Constantino Angelo nupsit et eo peperit:
- Ioannes Ducas sebastocrator, natus c. 1126
- Alexius Comnenus Angelus
- Andronicus Ducas Angelus, natus c. 1133, pater imperatorum Alexii III et Isaacii II
- Isaacius Angelus Ducas
- Maria Angelina quae Constantino Camytza nupsit filiumque Manuelem Camytzam peperit
- Eudocia Angelina
- Zoe Angelina
Nexus externi
- "Theodora Komnene" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)