Numeri Romani
Numeri Romani dicuntur notae illae scriptae (imprimis certae litterae), quibus Romani numeros significabant.
Historia
Origo numerorum Romanorum
Romani in antiquitate, uti aiunt, rationem numeros scribendi ab Etruscis receperunt. Utrique quibusdam litteris ad numeros significandos utebantur, quae sunt: I, V, X, L, C, D, M. Medio aevo ad notandos numeros plura signa addita sunt. In praesentia numeri Romani in usu esse paene desierunt.
Etymologia numerorum
Isidorus Hispalensis dixit de origine nominum numerorum Latinorum haec:
“ | Quid sit numerus? Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit.
Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ἕνα dicunt: sic duo et tres, quos illi δύο et τρία appellant. Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit. Sex autem et septem a Graeco veniunt. In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro ἑξ sex, et pro ἑπτά septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ἐννέα, nos novem: illi δέκα, nos decem. Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam δεσμός coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, U pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta. Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant. |
” |
—De etymologiarum libro III.3 Isidori Hispalensis |
Scimus hodie numeros et Latinos et Graecos parentem communem habuisse in lingua Protoindoeuropaea. Recte notavit similitudinem inter nomina Latina et Graeca 1-3 et 6-10, phonologiae obscurioris causa non potuit videre quoque numeros Graecos τέτταρες et πέντε habere parentem communem cum Latinis quattuor et quinque.
Viginti venit de duo+decem, non bis+decem. Centum et ἑκατόν sunt cognata verba, mille et multus autem non sunt. Μille est cognatum cum Graeco χίλιοι, multus cum μάλα.
Usus numerorum Romanorum
Sunt litteris, ut supra dictum est, quibus suus quisque numerus attribuitur. Quae litterae aut copiam alicuius rei aut locum, quem res inter alias obtinet, indicare possunt. Itaque littera I unum numero aut primum locum indicat; littera V quinque aut quintum; littera X decem aut decimum; littera L quinquaginta aut quinquagesimum; littera C centum aut centesimum; littera D quingenta aut quingentesimum; et littera M mille aut millesimum. Notae CIX, exempli gratia, prout res postulat, aut centum novem numero aut centesimum nonum locum significat. Qui Numeri Romani cum quibus Numeris Arabicis consentiant in hac tabula monstratur:
Numerus Romanus | I | V | X | L | C | D | M |
---|---|---|---|---|---|---|---|
Numerus Arabicus | 1 | 5 | 10 | 50 | 100 | 500 | 1000 |
In praesentia Numeri Romani hoc in usu habentur:
- Nulla littera saepius quam ter iterari potest;
- Cum litterae I aut X aut C litteram numero maiorem antecedunt, earum numerus a numero maiore deducitur;
- Non plus quam una littera I ante V aut X poni potest;
- Littera X nullas nisi litteras L aut C antecedit;
- Littera C litterae D aut M praeponitur.
Nota bene: Romani hunc usum non semper observabant, sed haud raro scribebant numeros velut IIII, VIIII, XXXX et similes.
Litterae XM numerum 10 000 denotare potuerunt notaeque CM numerum 100 000.
Olim Romani M scribebant: ↀ vel ⅭⅠↃ; D scribebant ⅠↃ; 10 000 et 5 000 erat ⅭⅭⅠↃↃ et ⅠↃↃ.
Linea poni poterat super littera numerali ut numeri (nec litterae) indicarentur. Linea autem super numeris a numero 1000 multiplicationem indicare poterat.
Numerus fundamentalis: | ⅭⅠↃ = 1 000 | ⅭⅭⅠↃↃ = 10 000 | ⅭⅭⅭⅠↃↃↃ = 100 000 | |
---|---|---|---|---|
1 extra Ↄ: | ⅠↃ = 500 | ⅭⅠↃↃ = 1 500 | ⅭⅭⅠↃↃↃ = 10 500 | ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 100 500 |
2 extra Ↄ: | ⅠↃↃ = 5 000 | ⅭⅭⅠↃↃↃↃ = 15 000 | ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃ = 105 000 | |
3 extra Ↄ: | ⅠↃↃↃ = 50 000 | ⅭⅭⅭⅠↃↃↃↃↃↃ = 150 000 |
Numeri Romani in Unicodice
Unicodex nunc hos characteres differentes a litteris pro Numeris Romanis habet:
Ⅰ, Ⅱ, Ⅲ, Ⅳ, Ⅴ, Ⅵ, Ⅶ, Ⅷ, Ⅸ, Ⅹ, Ⅺ, Ⅻ, Ⅼ, Ⅽ, Ⅾ, Ⅿ, ↀ, ↁ, ↂ, ↇ et ↈ,
formas minusculas ⅰ, ⅱ, ⅲ, ⅳ, ⅴ, ⅵ, ⅶ, ⅷ, ⅸ, ⅹ, ⅺ, ⅻ, ⅼ, ⅽ, ⅾ et ⅿ
atque ↅ (forma sera numeri 6), ↆ (forma vetus numeri 50) et Ↄ (C inversus - ad finem compositionis numerorum).
Numeri cardinales et ordinales Latini
arab. rom. nomen ordo 0 nihil vel zerus nullus nulla nullum 1 I unus una unum primus prima primum 2 II duo duae duo secundus secunda secundum 3 III tres tria tertius 4 IV seu IIII quattuor quartus 5 V quinque quintus 6 VI sex sextus 7 VII septem septimus 8 VIII octo octavus 9 IX seu VIIII novem nonus 10 X decem decimus 11 XI undecim undecimus 11 O undecim (O rarum scriptum) 12 XII duodecim duodecimus 13 XIII tredecim tertius decimus 14 XIV seu XIIII quattuordecim quartus decimus 15 XV quindecim quintus decimus 16 XVI sedecim sextus decimus 17 XVII septendecim septimus decimus 18 XVIII duodeviginti duodevicesimus 19 XIX undeviginti undevicesimus 20 XX viginti vicesimus 21 XXI unus et viginti unus et vicesimus 21 viginti unus vicesimus primus 22 XXII duo et viginti alter et vicesimus 22 viginti duo vicesimus alter 30 XXX triginta tricesimus 40 XL quadraginta quadragesimus 40 F quadraginta (F rarum scriptum) 50 L quinquaginta quinquagesimus 50 K quinquaginta (K rarum scriptum) 60 LX sexaginta sexagesimus 70 LXX septuaginta septuagesimus 70 S septuaginta (S rarum scriptum) 80 LXXX octoginta octogesimus 80 R octoginta (R rarum scriptum) 90 XC nonaginta nonagesimus 90 N nonaginta (N rarum scriptum) 100 C centum centesimus 150 CL centum quinquaginta 150 Y centum quinquaginta (Y rarum scriptum) 160 CLX centum sexaginta 160 T centum sexaginta (T rarum scriptum) 200 CC ducenti, -ae, -a ducentesimus 200 H ducenti (H rarum scriptum) 250 CCL 250 E (E rarum scriptum) 300 CCC trecenti, -ae, -a trecentesimus 300 B trecenti (B rarum scriptum) 400 CCCC seu CD quadringenti, -ae, -a quadringentesimus 400 G vel P 500 D quingenti, -ae, -a quingentesimus 500 A vel Q 600 DC sescenti, -ae, -a sescentesimus 700 DCC septingenti, -ae, -a septingentesimus 800 DCCC octingenti, -ae, -a octingentesimus 900 CM nongenti, -ae, -a nongentesimus 1000 M mille millesimus 2000 MM duo milia bis millesimus 2000 Z duo milia (Z rarum scriptum) 3000 MMM tria milia ter millesimus ter milliens 4000 MMMM quattuor milia quater millesimus 5000 V quinque milia 10000 X decies milia, decem milia 100000 C centies milia, centum milia 1000000 M milies milia, decies centena milia
Numeri qui quotiens aliquid fit dicunt
1 x = semel 2 x = bis 3 x = ter 4 x = quater 5 x = quinquiens (etiam quinquies, sed non saepe) 6 x = sexiens (etiam sexies) 7 x = septiens (etiam septies) 8 x = octiens (etiam octies) 9 x = noniens 10 x = deciens 100 x = centiens 500 x = quingentiens 1000 x = miliens
sexiens milia exprimit sex multiplicari mille partibus, arabicis notis 6 x 1000 = 6 000. miliens sena exprimit mille multiplicari sex partibus, arabicis notis 1000 x 6 = 6 000. Linea super littera numerali indicat miliens: ____ CLXI = miliens CLXI = 161 x 1000 = 161 000
Linea super littera numerali una cum lineis verticalibus indicat centiens milia: _____ |LVI| = centiens milia LVI = 56 x 100 x 1000 = 5 600 000 (lege: quinquagiens sexiens centena milia)
Exempla numerorum magnorum pecuniae
Exempla numerorum magnorum pecuniae sequuntur ea methodo quae valde ab aliis rebus numerandis differt siquidem formas peculiaris "sestertia" et "sestertium" adhibet (Res gestae divi Augusti):
- Sestertium = centiens mille sestertiorum (100 000)
- Sestertium quater miliens = 4 x 1 000 x 100 000 = 400 000 000 sestertii singuli
- Sestertium miliens et quingentiens = 1 000 x 100 000 + 500 x 100 000 = 150 000 000 sestertii singuli
- Denarium sexiens miliens. = 6 x 1 000 x 100 000 denarii = 600 000 000 denarii singuli
Nexus interni
- Vide etiam Tcl per algorithmos
- Chronogramma
- Formula:Roman
- Numeri Graeci
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad numeros Romanos spectant. |