Lausanna
Locus: 46°32′0″N 6°38′0″E
Numerus incolarum: 141 418
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Lausanne
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Bottens, Bretigny-sur-Morrens, Cheseaux-sur-Lausanne, Crissier, Ecublens, Epalinges, Froideville, Jouxtens-Mézery, Le Mont-sur-Lausanne, Morrens, Prilly, Pully, Romanel-sur-Lausanne, Saint-Sulpice, Savigny, Chavannes-près-Renens, Cugy, Montpreveyres, Renens
Tabula aut despectus
Lausanna,[1] rarius Lausonium (Francogallice: Lausanne), est urbs Helvetica 122 284 (anno 2008) incolarum, caput Reipublicae et Pagi Valdensis, et statio in via Francigena, quae peregrinos Romam ducit.
Geographia
Urbs ad septentrionem Lacus Lemani sita est.
Historia
Aevum antiquum
Romani antiqui ad litus Lacus Lemani vicum Lousonnam? condiderunt. Vide: Museum Romanum Lousonna-Vidy.?
Fons
Hofmanni verba in Lexicon Universale:
LAUSANNA, al. LAUSONA, et LAUSONIUM, Gall. LAUSANNE urbs est insignis Helvetiae, regionis Vaudi caput, ad lacus lacum Lemannum, qui Lausannensis hinc quoque dicitur, semihora inde distans. Nomen habe, Stumpfio teste, a duobus rivulis Losa et Anna. illam perluentibus. Sed hanc originem ineptam esse docet Ioh. Bapt. Plantin. Helvet. Antiq. et Nov. olimque lacui propior fuisse videtur, ex multis murorum ruderibus, lapidibus sepulchralibus, et urnis in agro Vidiano repertis, nec non variis vett. Impp. numismatibus, aliisque monumentis, inter quae memoratu dignissima est parva bovis cum Sacerdore effigies, haud pridem ibi reperta, quam insigni commentario illustravit Depetra Pastor Lausannensis, apud modo dictum Plantin. Fundatam illam ab Arpentino, Herculis centurione, sub Arpentinae nomine, A. M. 2790. quod immuratum dein, urbe super montem translatâ, citca A. C. 593. ex vett. Chronicis refert Merc. Ex Arpentinae ruina Lausannam aedisicâsse Valer. Aurelian. habent Vaudi Chronica, de quo vide auctorem retro laudatum. Guillimannus ex 12. oppidis Caesaris tempore incensis fuisse, idemque esse, quod apud Ptol. Diasanium pro Lausanium corrupte legitur, censet. Ponitur in Aethici Itin, inter Coloniam Equestrem et urbem, quo tempore vicus forre aut arx celebris fuit ipsaque plateam s. vicum Equestrem habet, privilegiis ornatum, in quo Romanorum Reges certis cerimoniis excipere, priscus mos fuit. Sedes urbs olim Episcopatus, ei forte incrementa debuit. Primus Lausannae Ep. Marius fuisse legitur, quem regnante apud Austrasios Childeberto, Aventico huc transtulisse sedem, refert Hadr. Valse. quam bene, vide Stumpf. l. 8. c. 23. de regione Vaudi. Ex eius successoribus Arricus interfuit. Conc. Cabillonensi iussu Chlodovei iun. habito, A. C. 650. Burchardus, novum opp. Aventicum, condidit, A. C. 1076. Amedeus urbem ab Amedeo Com. Genevensi obsellam, fortiter defendit, circa A. C. 1141. etc. Primas tenuit, post Metropolim Vesontionem primo, mox Basilea Lausannae praelata est, Belica tertia remanente. Advocatos ab Imp. Episcopatus Zeringios Duces, Kyburgios com. et Sabaudos Principes, diversis temporibus accepit, congressu Greg. X. et Rudolphi I. Imp. A. C. 1273. clara. Bellum Bello Burgundico, cum Sabaudiae Princeps Car. Duci adhaereret, Helvetii irruptione in reg. Vaudi s. Valdensem, facta, Lausannam occuparunt, mox tamen ab hostibus receptam. Iterum A. C. 1476. post proelium Moratense ab Helvetiis capta et direpta est: a quo tempore licet cum tota regione pace inita reddita esset A. C. 1477. Domino priori, nihilominus cives amicitiam cum Bernatibus imprimis coluere: donec A. C. 1536. in illorum potestatem, cum tota ditione urbs pervenit. Mittunt hi eo Praefectum, qui eadem iura, quae Ep. olim, exercet, salvis urbi privilegiis suis et immunitatibus; Iidem insignem hic Academiam instituerunt, doctissimorum Virorum genitricem: Episcopali sede, postquam et huic urbi Euangelium affulsit, Friburgum a Latinis translata. Insignia hîc templa, Cathedrale inprimis, etc. Vide Auctores retro memoratos, et infra in voce Lausonium.
Instituta
- Universitates
- Instituta internationalia
Regiones urbanae
Numerus incolarum (anno 2008 recensus) adiungitur:
- Beaulieu/Grey/Boisy: 5841
- Borde/Bellevaux: 9539
- Bossons/Blécherette: 6516
- Chailly/Rovéréaz: 8882
- Florimont/Chissiez: 5210
- Maupas/Valency: 12662
- Media Urbs: 11763
- Montchoisi: 3431
- Montoie/Bourdonnette: 7313
- Montriond/Cour: 7840
- Mousquines/Bellevue: 2240
- Sallaz/Vennes/Séchaud: 12393
- Sauvabelin: 735
- Sébeillon/Malley: 9406
- Sous-Gare/Ouchy: 10523
- Vallon/Béthusy: 6154
- Vinet/Pontaise: 6903
- Zones foraines: 3152
Incolae
- Georgius Andreas Chevallaz, praefectus urbis (1957–1973) ac consiliarius foederalis;
- Ioannes Paschalis Delamuraz, praefectus urbis (1974–1981) ac consiliarius foederalis
- Mauritius Béjart, illustris saltator quae Lausonii claram saltationis scholam condidit
Nexus interni
Pinacotheca
-
Ecclesia cathedralis Lausannensis.
-
Despectus in ecclesiam cathedralem Lausannensis.
-
Interna ecclesiae cathedralis Lausannensis pars novum organum Americanum monstrat.
-
Flon.?
Notae
Nexus externi
Situs geographici et historici: Locus: 46°32′0″N 6°38′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lausanna spectant. |
- Situs publicus urbis Lausannae
- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice