Jump to content

Angelus

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Haec pagina spirito tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Angelus” appellatur, vide Angelus (discretiva).
Carmen Angelorum. Pictura olearia a Gulielmo Adolpho Bouguereau anno 1881 picta.
Angelus Vulneratus. Pictura a Hugone Simberg, 1903.
Statua cuiusdam angeli (Hafniae, 2012).

Angelus (-i, m.; Palaeograece ἄγγελος 'nuntius') est spiritus opinabilis, cuius ingenium in variis religionibus et mythologiis invenitur, praesertim qui deum servit. In Christianismo, diabolus etiam angelos habere dicitur, qui a Deo deverterunt. Nonnumquam angeli pinguntur homines alati, quibus halos sive corona lucis circum caput est. In Zoroastrianismo et fidebus Abrahamicis, nonnunquam tamquam spiritus augusti benevolentes esse dicuntur, qui agunt inter caelum et terram tamquam vel mediatores, vel spiritus custodes, vel vis pro hominibus.

Origo vocabuli

Angelus, vocabulum Latinum, ex lingua Graeca antiqua communi sumptum est, id est ἄγγελος (ángelos) 'nuntius, legatus', vocabulum affine verbo ἀγγέλλω (angéllō), quod 'adnuntiare, referre nuntium' interpretatur. Antiquissima verbi forma est Mycenaea lingua a-ke-ro litteris Lineare B scripta.

Imprimis ángelos est interpretatio verbi Hebraii mal'akh, quod simpliciter 'nuntius' interpretatur, naturae notione vel divinae vel humanae carens. Hieronymus autem in suis Bibliis Sacris conversis decrevit duas notiones: ubi prior enim textus verbo mal'akh atque ángelos ad hominem vocandum utebantur, Hieronymus "nuntius" ac "legatus" utebatur; cum autem supernaturale de spiritu loqueretur, verbum angelus apparet. Quod discrimen invenitur in posterioribus Bibliis conversis, in priscis exegetibus Iudaeis Christianisque, denique in studiosis hodiernis.

Chori angelorum

Sphaera prima

Sphaera secunda

Sphaera tertia

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad angelos spectant.