Jump to content

Mens

E Vicipaedia
Redactio 05:31, 2 Ianuarii 2023 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 0 sources and tagging 1 as dead.) #IABot (v2.0.9.2)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Exemplum ex Roberti Fludd libro Utriusque cosmi maioris scilicet et minoris . . . historia.
Imago apud Descartes. Irritatio pedis per nervos in cerebrum traiecta mentem ita permovet, ut sensus doloris fiat.
Conformatio mentis secundum theorias Sigismundi Freud (Theodisce).

Mens est sentiendi et cogitandi apud hominem facultas, qua res etiam ab omni materia abstractas percipimus et contemplamur. Quae vis animi nascitur ex perceptionum memoriarum permotionum cogitationum imaginationum coniunctione, quam intellegentia et libero arbitrio disponimus. Sunt qui mentem velut agmen aut flumen insequentium cogitationum esse putent.

Sunt multae theoriae mentis et eius effectionis. Prima de mente hodie nota opera sunt a Zarathustra, Buddha, Platone, Aristotele, Sankara, et aliis antiquis philosophis Graecis, Indis, Buddhisticis et Islamicis scripta. Theoriae mentis de theologia deductae proferunt coniunctionem inter mentem et animam, res caelestes, divinitatem, vel "essentias" a deis homini datas. Theoriae hodiernae, de scientifica cerebri intellegentia deductae, ponunt mentem esse opus cerebri, cui sunt aspectus conscii et non conscii.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad mentem spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad mentem spectant.