Jump to content

Memento mori!

E Vicipaedia
Redactio 21:10, 11 Augusti 2020 a conlatore Utilo (disputatio | conlationes) facta (+Reformatio Cluniacensis)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Philippus de Champaigne, natura mortua cum calva.

Memento mori est admonitio brevitatis vitae quae aetate antiquae Romae triumphator inter triumphum audire debebat:

Memento mori
Memento te hominem esse
Respice post te, hominem te esse memento[1]

In Biblia scriptum est (Ecc. 7.40):

In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis

Etiam in Aevo Medio erat consuetudo multa poëmata et carmina canere ut "memento mori", exempli gratia hymnum "ad mortem festinamus" ex libro Catalano "Llibre Vermell de Montserrat" (anno 1399):

Vita brevis breviter in brevi finietur,
Mors venit velociter que neminem veretur,
Omnia mors perimit et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Ni conversus fueris et sicut puer factus
Et vitam mutaveris in meliores actus,
Intrare non poteris regnum Dei beatus.
Ad mortem festinamus peccare desistamus.

Inscriptiones in multis horologiis erant et adhuc sunt:

vulnerant omnes, ultima necat;

aut

tempus fugit.
  1. Tertullianus, Apologeticum Caput XXXIII

Nexus interni