Jump to content

Megapolis et Pomerania Citerior

E Vicipaedia
Redactio 12:51, 27 Februarii 2013 a conlatore MerlIwBot (disputatio | conlationes) facta (automaton addit: ie:Mecklenburg-Vorpommeria)

Formula:Terra Foederalis Germaniae Megapolis et Pomerania Citerior [1] est res publica foederalis Germaniae.

Historia

Ante terram conditam

Megapolis

Ab anno 1815, Megapolis ex partibus duabus constabat: Magnus Ducatus Megalopolis-Suerinum et Magnus Ducatus Megalopolis-Strelicia. Post casum Imperii Germanici hae terrae res publicae factae sunt. 1 Ianuarii 1934 duae civitates a Nazistis in unam civitatem Megapolin unitae sunt.

Pomerania

Pomerania autem ab anno 1815 provincia Borussiae fuit.

Annis 1945 - 1952

Res publica huius nominis primo anno 1946 condita est, postquam Germania Bello Orbis Terrarum II victa et inter victores divisa est. Partes septentriones Pomeraniae et Megapolis, quae in parte a Unionis Sovieticae fuerunt, in unam terram unitae sunt, cum partes orientales Pomeraniae nunc ad Poloniam pertinent. Adiuncta est pars provinciae Borussiae Hannoverae nomine "Neuhaus", quae cis Albim flumen sita est. Primus praeses ministrorum Gulielmus Höcker (Factio Socialistica Unita Germaniae (SED) factus est. Ab anno 1947 terra "Megapolis" tantum nominabatur. Anno 1949 terra pars Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) facta est, quae ad Germaniam orientalem perteinebat et cito dictatura communista fiebat. Iulio 1951 Curtus Bürger (SED) praeses ministrorum successit, sed brevi tempore mortuus est. Tum Bernhardus Quandt (SED) successor electus est. 23 Iulii 1952 omnes terrae RDG dissolutae sunt et in pagos divisae sunt.

Ab anno 1990

Anno 1989 cives Rei publicae Democraticae Germanicae libertatem et patriam unitam a consilio communista administratorum acerrime flagitaverunt. Itaque 3 Octobris 1990 Germania unita et terrae foederales in Germania Orientali restitutae sunt. Itaque et Megapolis et Pomerania Citerior iterum condita est. Longas post controversias Suerinum, non Rostochium caput terrae fiebat. 27 Octobris 1990 Alfredus Gomolka (CDU) primus praeses ministrorum electus est. In coalitione cum FDP terram rexit. Propter controversias cum sua factione anno 1992 de magistru recedere coactus est. 19 Martii 1992 Bernhardus Seite (CDU) ei successit. 30 Iunii 1993 civitas Neuhaus, quae iam ante Bellum ad eam terram pertinuerat, Saxoniae Inferiori cessa est. Anno 1994, cum FDP suffragium perdidisset neque iam legatos in senatus terram mittere potuisset, coalitionem cum SPD iniit. Anno 1998 Haraldus Ringstorff (Socialis Democratica Factio Germaniae) electionibus vicit et auxilio Factionis Sinistrae novus praeses ministrorum electus est. Post electiones anni 2006 Ringstorff novam coalitionem cum CDU iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem provectam se recessit. Successor eius Ervinus Sellering (SPD) factus est. Qui electione diei 4 Septembris 2011 iterum maximum partem suffragiorum accepit. Factio Socialis Democratica nunc et cum Sinistra et cum CDU de foedere regendi agitat[2].

Urbes in Megapoli et Pomerania citeriori

Vide etiam

Notae

  1. Vide Instrumentum Pacis Osnabrugensis! Ibi etiam Mecklenburgum.
  2. Commentarius in Frankfurter Allgemeine Zeitung die 5 Septembris 2011 publicata (lingua Theodisca)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Megapolis et Pomerania Citerior spectant (1, 2).
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!