Jump to content

Quantum redactiones paginae "Megapolis et Pomerania Citerior" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m descriptiones imaginum
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
Linea 93: Linea 93:
Vide etiam [[Index Communium Megapolis-Pomeraniae Citerioris|Indicem Communium Megapolis-Pomeraniae Citerioris]]
Vide etiam [[Index Communium Megapolis-Pomeraniae Citerioris|Indicem Communium Megapolis-Pomeraniae Citerioris]]


{{NexInt}}
== Vide etiam ==
* [[Index regionum (Germaniae)]]
* [[Index regionum (Germaniae)]]



Emendatio ex 17:38, 2 Augusti 2016

Formula:Terra Foederalis Germaniae

Megapolis-Pomerania Citerior [1] est res publica foederalis Germaniae.

Historia

Ante terram conditam

Megapolis

Palatium Suerinum

Ab anno 1815, Megapolis ex partibus duabus constabat: Magnus Ducatus Megalopolis-Suerinum et Magnus Ducatus Megalopolis-Strelicia. Post casum Imperii Germanici hae terrae res publicae factae sunt. 1 Ianuarii 1934 duae civitates a Nazistis in unam civitatem Megapolin unitae sunt.

Pomerania

Pomerania autem ab anno 1815 provincia Borussiae fuit.

Annis 1945 - 1952

Res publica huius nominis primo anno 1946 condita est, postquam Germania secundo bello mundano victa et inter victores divisa est. Partes septentriones Pomeraniae et Megapolis, quae in parte a Unionis Sovieticae fuerunt, in unam terram unitae sunt, cum partes orientales Pomeraniae nunc ad Poloniam pertinent. Adiuncta est pars provinciae Borussiae Hannoverae nomine "Neuhaus", quae cis Albim flumen sita est. Primus praeses ministrorum Gulielmus Höcker (Factio Socialistica Unita Germaniae (SED) factus est. Ab anno 1947 terra "Megapolis" tantum nominabatur. Anno 1949 terra pars Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) facta est, quae ad Germaniam orientalem pertinebat et cito dictatura communista fiebat. Iulio 1951 Curtus Bürger (SED) praeses ministrorum successit, sed mox mortuus est. Tum Bernhardus Quandt (SED) successor electus est. 23 Iulii 1952 omnes terrae RDG dissolutae sunt et in pagos divisae sunt.

Ab anno 1990

Megapolis-Pomerania Citerior

Anno 1989 cives Rei publicae Democraticae Germanicae libertatem et patriam unitam a consilio communista administratorum acerrime flagitaverunt. Itaque 3 Octobris 1990 Germania unita et terrae foederales in Germania Orientali restitutae sunt. Itaque et Megapolis-Pomerania Citerior iterum condita est. Longas post controversias Suerinum, non Rostochium caput terrae fiebat. 27 Octobris 1990 Alfredus Gomolka (CDU) primus praeses ministrorum electus est. In coalitione cum FDP terram rexit. Propter controversias cum sua factione anno 1992 de magistru recedere coactus est. 19 Martii 1992 Bernhardus Seite (CDU) ei successit. 30 Iunii 1993 civitas Neuhaus, quae iam ante Bellum ad eam terram pertinuerat, Saxoniae Inferiori cessa est. Anno 1994, cum FDP suffragium perdidisset neque iam legatos in senatus terram mittere potuisset, coalitionem cum SPD iniit. Anno 1998 Haraldus Ringstorff (Socialis Democratica Factio Germaniae) electionibus vicit et auxilio Factionis Sinistrae novus praeses ministrorum electus est. Post electiones anni 2006 Ringstorff novam coalitionem cum CDU iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem provectam se recessit. Successor eius Ervinus Sellering (SPD) factus est. Qui electione diei 4 Septembris 2011 iterum maximum partem suffragiorum accepit. Factio Socialis Democratica nunc et cum Sinistra et cum CDU de foedere regendi agitat[2].

Administratio

Megapolis-Pomerania Citerior ab anno 2011 in circulos sex et duas urbes circulo exemptas divisa est. Hi sunt:

Nomen Insigne Caput Regio Area Numerus incolarum Densitudo incolarum Signa autocinetorum Situs
Ludwigslust-Parchim insigne Parchim Megalopolis 4.750km² 216.759 46 LWL, PCH situs
Circulus Lacuum Megalopolis insigne Brandenburgum Novum Megalopolis 5.468km² 270.685 50 DM, MST, MÜR, NB situs
Megalopolis Septentrionalis et Occidens insigne Wismaria Megalopolis 2.117km² 159.294 75 NWM, HWI situs
Rostochium (urbs) insigne Rostochium Megalopolis 181,4 km² 204.260 1.126 HRO situs
Circulus Rostochiensis insigne Gustrovium Megalopolis 3.421km² 214.889 63 LRO, DBR, GÜ situs
Suerinum (urbs) insigne Suerinum Megalopolis 130,5km² 93.500 730 SN situs
Circulus Pomerania Citerior-Gryphiswalda insigne Gryphiswalda Pomerania Citerior 3.927km² 244.207 62 VG, HGW, OVP, UER situs
Circulus Pomerania Citerior-Rugia insigne Stralsunda Pomerania Citerior 3.181km² 229.340 72 VR, HST, RÜG, NVP) situs

Urbes in Megapoli et Pomerania citeriori

Vide etiam Indicem Communium Megapolis-Pomeraniae Citerioris

Nexus interni

Notae

  1. Vide Instrumentum Pacis Osnabrugensis! Ibi etiam Mecklenburgum.
  2. Commentarius in Frankfurter Allgemeine Zeitung die 5 Septembris 2011 publicata (lingua Theodisca)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Megapolin-Pomeraniam Citeriorem spectant.
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!