Tages (fortasse Etrusce Pava Tarχies) fuit quidam quasi divinus in mythologia Etrusca seu vates mirandus, quem hodie dicamus "prophetam", ut Etruscos artem divinationis docuisset. Putatus est filius fuisse Genii, nepos autem Iovis.

Multae et variae sunt famae de eo. E Tarquiniis est ortus, cum agricola sulcum altiorem fecisset, agris aratis, ex quo subito mirus puer evenit, qui erat Tages similitudinem senectutis habens. Agricola clamat; omnes Etrusci properabant ad Tarquinios. itaque illis Tages canens disciplinam illam de divinatione et de haruspicina docere incepit, quae praeclare in litteras missae sunt.[1] Quae documenta ab Romanis Libri Tagetici sunt appellata.

In quodam speculo aeneo Etrusco (vocatur Speculum Tuscania, factum c. 300 a.C.n.), imago de alquo simili forte est picta: Circum illum appellatum "Pava Tarχies," inspicientem iecur ovale, genu in saxum nitentemque, est congressum multis, quorum unus est Tarχunies, fortasse idem Tarchon mythologice conditor urbis Tarquiniorum.

  1. Cic. de Div. 2.23