Symptoma[1] (-atis, n.) (Graece σύμπτωμα, verbatim coincidentia) in medicina est testimonium morbi seu vulneris quod aegrotus cognoscit et ideo ad consilium auxiliumve urgetur.[2] Signum est testimonium morbi seu vulneris a medico recognitum.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Mater maesta infantem aegrum fovet.

Symptomata aliquanto pluribus modis cognoscuntur; aliud ergo perturbationem aliud morbum aliud valetudinis declinationem modo indicare possunt. Symptomata recognoscere et interpretari saepissime difficillimum est,

De signis et symptomatibus

recensere
  Conferatur pagina principalis signum (medicina).

Imprimis olim a symptomate 'signum' discernitur: sensu stricto, symptoma cum significatione morbi signum dici licet. Hodiernis autem temporibus, saepe usus verborum signi et symptomatis se immiscet. Memento quoque symptoma vel signum singulare raro diagnosis certae respondere atque valorem illius aestimandum esse. Combinationes symptomatum et signorum notae syndromae dicuntur.

Classificatio

recensere

Symptomata aspectibus diversis considerari possunt:

  • Loco apparitionis—exempli gratia: cutis, caput, articulatio, dorsum, oculi
  • Cursu—exempli gratia: perpetua sive redeuntia
  • Velocitate generandi—onnulla symptomata celerius fiunt
  • Potestate—symptoma plus minusve grave
  • Varietate—symptomatis qualitates perpetuo mutantur
  • Qualitate—exempli gratia: doloris: febris, acri, hebeti
  • Dependentia—exempli gratia: a tempore, temperiebus, cibis, cogitationibus, motibus corporis vel animi
  • Effectu—cum primum symptoma alia symptomata aggregat
  • Directione—psychopathologia in schizophrenia symptomata augmentantia et deminuentia discernit
  • Specie—fieri potest, ut consensus in signis consistant
  • Tussis symptoma asthma bronchiale et pneumonia

Nexus interni