Statistica
Statistica[1] (seu modo Graeco statistice) est scientia eorum qui res examinant quoad de magnis multitudinibus agitur. Nomen a statu provenit, quod verbum Latinitate ecclesiastica recentiori 'civitatem' dicit. Saeculis septimo decimo et duodevicensimo, magistratus de civitatibus plus plusque res datas conligere coeperunt. Nostra quoque aetate, res datae de oeconomia, de populo sive censu, de societate, de mundo naturali conliguntur, et modiis statisticis sicut, exempli gratia, methodo quadratorum minimorum investigantur.
Saeculo undevicensimo, auctor statisticam ita descripsit[2]:
- Theoria Statistices continet perscrutationem cum rerum ad Statisticam pertinentium eamque efficientium, tum legum, ad quas res Statisticae in certum ordinem redigi possunt. Ex quo duae procedunt partes, quarum quae priori muneri satisfacit, critica nobis dicitur, quae ordinem iustum docet, systematica adpellatur.
Nostra aetate, statistica descriptiva a statistica inductiva distinguitur.
"Statistica est scientia," ait, "quae tradit res datas, ex quibus, quantum civitates scopum suum et internum et externum tempore manifestato attigerint, solide cognosci potest. Atque primum quidem," inquit, "de interno civitatis statu dicendum erit, tum de externo, quoniam omnis civitatum auctoritas apud alias respublicas semper nititur virium internarum copia, firmitate et robore, civium animis cultis patriaeque studiosis."
Historia statisticae
recensereVocabulum statistica primum a Hermanno Conringio rei cuidam adhibitum est, quo institutionem universitariam de scientia politica significavit ad ea pertinente, quae de re publica notabilia erant.
Inventa est prima origo statisticae, usu verbi hodierno et numero disciplinae non aliis complexae, saeculo septemo decimo in Gulielmi Petty Ioannisque Graunt exploratione rerum, quae politicam arithmeticam appellabantur, et pertinebant ad indagandas ratione empirica hominum consociationem ac demographiam. Cum vero rationes novae non essent inventae, est tamen demonstratum, quantum oporteret ut proprie data colligerentur atque elaborarentur.
Statistica postea multo magis a posteris mathematicis aucta est, cum computationem probabilitatum excogitarent atque exsererent: inter eos potissimi fuerunt Blasius Pascalis, Petrus Fermatius, Iacobus Bernoullius, Abrahamus De Moivre, Thomas Bayes, Hadrianus Maria Legendre, Carolus Fridericus Gauss, et Petrus Simon de Laplace, qui problemata solverunt tamquam problema inductionis statisticae, delectionis existimatorum et excogitarunt methodum quadratorum minimorum.
Post eos Adolphus Quetelet statisticam in socialium rerum investigationem diffusit, et etiam Franciscus Galton rationem regressionis excogitavit; quorum omnium studiorum gratia, simillima hodiernae saeculo vicensimo videbatur iam statistica. Eo saeculo notabilissimi Carolus Pearson et Ronaldus Fisher fuerunt, qui magis inferentiam statisticam evolverunt.
Notae
recensere- ↑ E.g. Historia statisticae adumbrata. Scripsit Franciscus Iosephus Mone. Praemissa est oratio de optimo genere tractandae statisticae. Lovanii 1828.(Textus apud Google Books)
- ↑ Ernestus Klotz 1821.
Nexus interni
recensere- Demographia
- Dependentia (statistica)
- Deviatio canonica
- Distributio normalis
- Distributio probabilistica
- Epidemiologia
- Index Gini
- Linguistica quantitativa
- Mathematica adhibita
- Modus
- Physica statistica
- Probabilitas
- Selectio exemplorum
- Studia futurorum
- Stylometria
- Symmetria (statistica)
- Theorema Bayes
- Via quantitativa
Bibliographia
recensere- Best, Joel. 2001. Damned Lies and Statistics: Untangling Numbers from the Media, Politicians, and Activists. University of California Press. ISBN 0-520-21978-3.
- Delmas, Bernard. 2009. Statistique descriptive pour l’économie et la gestion. Presses Universitaires du Septentrion. ISBN 978-2-7574-0074-6.
- Desrosières, Alain. 2004. The Politics of Large Numbers: A History of Statistical Reasoning. Convertit Camille Naish. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0-674-68932-1.
- Favre, Jean-Pierre. 2009. Mathématiques de gestion. Digilex. ISBN 978-2-940404-01-8.
- Hacking, Ian. 1990. The Taming of Chance. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-38884-8.
- Klotz, Ernestus. 1821. Theoriae Statistices particula prima: Theoria Statistices tamquam scientiae.
- Lindley, D. V. 1985. Making Decisions. Ed. secunda. Novi Eboraci: John Wiley & Sons. ISBN 0-471-90808-8.
- Maritn, Olivier. 2005, 2009. L'enquête et ses méthodes: l'analyse de données quantitatives. Lutetiae: Armand Colin.
- Schnabel, Georg Norbert. 1841. Generalstatistik der europäischen Staaten.(Ex aedibus) Braumüller & Seidel.liber apud books.google.com.
- Tijms, Henk. 2004. Understanding Probability: Chance Rules in Everyday Life. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-83329-9.
- Cicchitelli, D'Urso, Minozzo, 2018. Statistica: principi e metodi. Pearson. ISBN 9788891902788.
Nexus externi
recensere- Adami Adalberti Barits • Neven Jovanović edidit. Statistica Europae 1792.
- Statistica practica Belgii foederati