Psalmus qui Latine incipit "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?"[1] est ordine Bibliorum Hebraicorum libri psalmorum secundus, qui dicit hostes Israëlis frustra Deo et regi ab eo uncto minari.

Versus 11 psalmi super ostium synagogae Cibiniensis: "עבדו את־יהוה ביראה וגילו ברעדה" (Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore)
Psalmus 2 Hebraice cantus

Salomo Isaacides Iarchi (Rashi dictus) scribit regem in psalmo descriptum ab aliis philosophos Iudaeos cum futuro Messia coniunctum esse, sed secundum sententiam patentem cum ipse David coniungendum esse.[2]

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit, interpretationem typologicam Christianam addens: "Gloriatur David regnum suum, quanvis ingenti hostium multitudine et valida potentia oppugnetur, fore tamen perpetuum: quia Dei suffultum est manu et virtute. Addit etiam, invitis hostibus propagatum iri usque ad ultimos terrae fines. Ideoque Reges et alios primores hortatur, ut deposita superbia, iugum a Deo impositu mansuetis animis suscipiant: quia frustra excutere nitentur. Caeterum hic typus vaticinium continet de futuro Christi regno."[3]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 1, ex versione vulgata Clementina:

1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania ?
2 Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus christum eius.
3 Dirumpamus vincula eorum,
et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
4 Qui habitat in caelis irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
5 Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos.
6 Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum eius,
praedicans praeceptum eius.
7 Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ;
ego hodie genui te.
8 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terrae.
9 Reges eos in virga ferrea,
et tamquam vas figuli confringes eos.
10 Et nunc, reges, intelligite ;
erudimini, qui iudicatis terram.
11 Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore.
12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,
et pereatis de via iusta.
13 Cum exarserit in brevi ira eius,
beati omnes qui confidunt in eo.

  1. Sic in versione Gallicana. In versione iuxta Hebraicum sic incipit: "Quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania."
  2. Tehillim - Psalms - Chapter 2 apud Chabad.org (Anglice, Hebraice).
  3. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi III.

Nexus externi

recensere
  Vide Psalmum 2 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 2 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!