Pax Niciae
Pax Niciae est pax inter Spartanos et Athenienses ineunte aprili 421 a.C.n. facta quae primae parti Belli Peloponnesiaci, bello decem annorum vel bello Archidamio dictae, finem imposuit. Praecipui fautores huius pacis fuerunt Atheniensis Nicias et rex Spartae Plistoanax, qui mortuis eodem die Brasida et Cleone, belli incitatoribus, primas partes in sua uterque civitate tum agebant. Pax ad quinquaginta annos iurata est; vix septem aut octo annos durasse dici potest[1]ː iam ab initio enim socii Lacedaemoniorum ut Boeotii, Corinthii, Elidenses, Megarenses eam iurare noluerunt. E quo effectum est ut multae stipulationes irritae fuerint, crescente diffidentia inter protagonistas.
Cur tum pacem fecerint
recensereIam anno 425 a.C.n., postquam 120 hoplitae e nobilissimis Spartae familiis in insula Sphacteria capti Athenis velut obsides custodiebantur[2], cupidine suorum reciperandorum Lacedaemonii legationes de pace Athenas miserunt atque eo magis instabant quo proximis temporibus e Pylo in Messenia et insula Cythera hostes frequentiores incursiones in suos fines faciebant. Quin etiam plerique hilotae Messenia origine erant e quibus magnus numerus Pylum ad Athenienses transfugerunt et oligarchi Spartani metuebant ne eorum exemplo et ceteri in Laconia rerum novarum cupidi fierent. Diu vero hortante Cleone demagogo Athenienses pacem oblatam contempserunt[3].
Hieme 424/3 a.C.n. Atheniensium animi mutati sunt. Gravem cladem ad Delion in Boeotia acceperunt[4] et plures sociae civitates in Chalcidica et Thracia, in primis tamen Amphipolis, colonia magni momenti oeconomici et strategici[5], benignis et fallacibus Brasidae ducis promissis adlectae sine pugna ad hostes transierunt tamquam ad "liberatores Graecorum". Iam metuebant Athenienses ne multiplicatis defectionibus imperium maritimum amitterent. Itaque indutias annuas anno 423 a.C.n. pepigerunt[6] dum de diuturiore pace consentirent.
Nec bellum tamen in Chalcidica remittebantː Cleon ad Amphipolim oppugnandam illuc missus cladem accepit atque cum parte exercitus periit. Eodem proelio dux Lacedaemoniorum quoque Brasidas, vir strenuus et ingeniosus, interfectus est. Illi duo viri ex utraque parte paci maxime obstabant. Quibus mortuis igitur Nicias, Nicerati filius, et Plistoanax suis persuaserunt civibus ut post bellum decem annorum condiciones pacis tandem acciperent.
De stipulationibus
recensereIlla pax ad quinquaginta annos valebat ita ut quotannis novis sacramentis renovaretur et ad socios utriusque civitatis pertinebat. Iubebat omnia quae bello capta essent, tam oppida ceteraque bona quam captivos, in pristinum statum restituenda esse; in futurum lites et dissensiones iudicibus communiter electis permittendas.
Captivi redditi sunt. Alia plura tamen effici non potueruntː nam quaedam in litore Thraciae posita oppida et in primis Amphipolitani Athenienses intra moenia recipere nolebant. Lacedaemonii suos quidem milites in Peloponnesum revocarunt sed negarunt vi adhibita urbes illas Atheniensibus tradere posse[7]. Item Boeotii qui illam pacem reiciebant quae ceperant reddere nolebant. Ita et Athenienses Pylum in Peloponneso retinuerunt.
De effectu
recensereStatim post illam pacem Lacedaemonii foedus amicitiae cum Atheniensibus iceruntː timebant enim indutias triginta annorum cum Argivis tum finem capientes et suspicabantur nonnullas civitates in Peloponneso - Mantineam et Elidem inter alias quibuscum lites pendebant - ad illorum societatem transituras esse. Ne futurum bellum adhuc gravius sibi fieret Athenienses a societate Argivorum avertere cupiebant. Ita Athenienses et Lacedaemonii pollicebantur si quis alterutri civitati bellum intulisset alteram alteri auxilium armatum laturam esse[8]. At iam tum in utraque civitate erant qui pacem dissolvere vellent, in primis Athenis Alcibiades qui societatem Argivorum adfectabat[9]. Anno 418 a.C.n. proelio ad Mantineam commisso Athenienses et Spartani iam adversa acie pugnabant[10]ː a finibus tantum Atticae et Laconiae abstinebant ne ultro bellum intulisse dicerentur, ceteris rebus omnibus sibi invicem obesse quantum poterant conabantur[11]. Vera pax ne totum quidem annum duravit. Thucydides[12] pacem aperte violatam et omnino omissam ad aestatem 414 a.C.n. referebat cum Athenienses in partes quasdam Laconiae una cum Argivis irruperunt.
Notae
recensere- ↑ Thucydides V.25 ab editoribus correctus. Vide enim ibidem VI.105.
- ↑ Thucydides IV.37-41.
- ↑ Thucydides IV.41
- ↑ Thucydides IV.89-101
- ↑ Thucydides IV.102-108
- ↑ Thucydides IV.117-119
- ↑ Thucydides V.22
- ↑ Thucydides V.22-24.
- ↑ Thucydides V.43 et VI.10.2
- ↑ Thucydides V.64-75.
- ↑ Thucydides V.25
- ↑ VI.105 et VII.18.2-3.
Fontes
recensere- Aristophanes, Pax
- Thucydides, libro quinto De bello Peloponnesiaco 13-24 et alias passim
Plura legere si cupis
recensere- Daniel Battesti, "Intervenir à titre privé dans la diplomatie de sa cité : l’exemple de la paix de Nicias chez Thucydide", Dialogues d'histoire ancienne, 2013 Suppl. 9ː 39-57
- Petrus Guillon, "Le décret athénien relatif aux prémices d'Éleusis et la paix de Nicias", Bulletin de Correspondance Hellénique, 1962ː 467-475
- Donaldus Kagan, The Peace of Nicias and the Sicilian expedition, Cornell University Press, 1981 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Milo Milton Williams, The peace of Nicias, University of Massachusetts, 1977. (Academica dissertatio).