Patricius
Patricius (patricius, -i; Graece: πατρίκιος) est appellatio nobilis Romae antiquae. Ex hac deducta est etiam appellatio procerum in multis oppidis Italiae ac Sacri Imperii Romani Medio Aevo.
Patricii se progenies illarum gentium esse, quae Romam condiderant, crediderunt. Verbum "patricius" a "pater" sive "patres" deductum est.
In re publica Romana ineunte conubia inter patricios et plebem illicita erant; anno 445 a.C.n. demum lege Canuleia de Conubio patrum et plebis concessa sunt[1]. Reditus patriciis diu tantum ex fructibus agriculturae aut praeda belli capere licebat. Regulis postea laxatis tamen reditus ex mercaturis aut pecuniae negotio indecori habebantur. Post Certamen inter patricios et plebem gentes patriciae una cum quibusdam gentibus plebeis res Romanas definiebant. Patricii etiam re publica exeunte magno honore gaudebant; plurimi factioni Optimatium favebant. Sunt quidem patricii notissimi ut puta Gaius Iulius Caesar aut Publius Clodius Pulcher, qui res Popularium agebant.
Gentes patriciae notae erant Cornelii, Valerii, Iulii, Claudii, Aemilii et Fabii.
Tempore discriminis rei publicae numerus gentium patriciorum valde imminutus est. Anno 29 a.C.n. lege Saenia Augusto ius gentium patriciarum creandarum delatum est. Quod ius et Augusti successores sibi vindicaverunt.
Constantinus Magnus nomen patricii viris dedit, qui sibi de imperatore bene meruerant. Ex tunc nomen honorarium in usu manebat et Medio aevo variis in regionibus denuo pro nobilibus adhibitum est.
Notae
recensere- ↑ König, Ingemar: Der Römische Staat I – Die Republik, p. 169, Stuttgardiae 1992.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Ferenczy, Endre. 1976. From the Patrician State to the Patricio-Plebeian State. Amstelodami: A. M. Hakkert. (Anglice)
- Mitchell, Richard E. 1990. Patricians and plebeians: The origin of the Roman state. Ithacae, NY: Cornell Univ. Press. (Anglice)
- König, Ingemar. 1992. Der Römische Staat I – Die Republik, Philipp Reclam jun., Stuttgardiae. (Theodisce)
- Raaflaub, Kurt A., ed. 2004. Social struggles in Archaic Rome: New perspectives on the conflict of the orders. 2. ed. Oxonii: Blackwell. (Anglice)
- Rosenstein, Nathan and Robert Morstein-Marx. 2010. A Companion to the Roman Republic. Cicestriae, West Sussex: Wiley-Blackwell. (Anglice)
Nexus externi
recensere- "Patricians", in: Encyclopedia Americana. 1920.
- "Patrician", in: Collier's New Encyclopedia. 1921.