Missale Romanum
Missale Romanum est liturgicus Ecclesiae Romanae liber, qui textus ad missas celebrandas complectitur.
Definitio, brevissima historia, usus
recensereQuid sit missale
recensereMissale est liber, in quo omnes vel fere omnes textus missae inveniuntur. Usque ad saeculum circiter XII talis liber in nulla Ecclesia exstabat, cum textus a variis participantibus in liturgia in libris separatis continebantur, nempe:
- orationes, quae a presbytero recitabantur, in sacramentario habebantur;
- evangelia, a diacono cantanda, in evangeliario;
- lectiones, a subdiacono lectoribusve proferendae, in lectionario;
- cantus missae, a cantoribus cantandi, in variis antiphonariis (libro antiphonario missarum, cantatorio, etc.).
Quando apparuit et quomodo decursu temporu mutatum est
recensereCirca saeculum XII autem prima missalia plenaria apparuerunt, qui prima vice hos omnes textus in unum collegerunt. E talibus missalibus est Missale a Pio V promulgatum anno 1570, Tridentinum haud raro dictum, qui liber solus ad missam privatam celebrandam sufficitur[1]. Post liturgiam a Concilio Vaticano II noviter instauratam e Missali lectiones expulsae sunt, ad missam celebrandam ergo duo libri, Missale et Lectionarium, necessarii sunt.
Usus
recenserePropter ipsius urbis Romae indolem Missale Romanum amplissimum usum tenet per universum orbem, etiamsi in aliquibus Ecclesiis occidentalibus exstant propria Missalia (a Romano differentes, ut puta Missale Ambrosianum vel Hispanicum; vel Romani variationes, ut puta Lugdunensis). Apud Orientales autem missalia plenaria numquam apparuerunt, ideoque ad missam celebrandam multi libri habendi sunt: ideo dicendum est Orientales missalia sensu Occidentalium non habere.
Historia Missalis Romani
recensereDe celebranda missa ante apparitionem missalium
recensereAnte edictum Constantini (313)
recenserePrimi Christiani corpus orationum instructum non habebant, sed nominibus fractionis panis[2] et dominicae cenae[3], quibus eucharistiam significabant, et descriptione illa, quam de re fecit Paulus[4], iniciebant ritum, quem observabant, qui erat repetitio gestuum et verborum Iesu Christi. Gestibus et verbis Iesu Christi primum addita est eius passionis, mortis, resurrectionis et ascensionis memoria, quam Graeci appellabant anamnesin; deinde adiunxerunt invocationem, quam Graeci appellabant epiclesin, qua Deum rogabant mittere Spiritum Sanctum, qui dona sanctificare dignaretur. Itaque gradatim formata est prima nobis nota anaphora Ecclesiae Romanae, quam traditur Sanctum Hippolytum (inter annos 218 et 235) scripsisse. De liturgia Romana horum temporum parum constat[5].
Liturgia Romana inter edictum Costantini (313) et apparitionem missalis plenarii
recensereSacramentarium Romanum antiquissimum qui usque ad tempora nostra pervenit, Leonianum dictum, olim Leoni Magno attributum, forsitan tempori Ioannis III (561–574) attribuendum est[6]; manuscriptum initio saeculi septimi scriptum est. Ordines Romani erant corpora precum et caeremoniarum, quae usui erant in sacrificio missae, in sacramentis et in aliis sacris officiis.
Origo missalis plenarii
recensereSaeculo XIII apparuit Missale plenarium Curiae Romanae, quae mutationes in caeremoniis introduxit festaque addidit. Missale hoc in variis locis transcriptum est. Omnia volumina erant codices manu scripti; quaedam pulchris figuris ornata. Editio princeps Missalis Romani anno 1474 Mediolani typis cusa est[7]. Multae vero ecclesiae propriis admodum ritibus adhaerebant, exempli gratia in dioecesi Wratislaviensi in usu erat Missale Wratislaviense[8].
Post Concilium Tridentinum
recenserePost actum Concilium Tridentinum, anno 1570, Pius V Papa per bullam "Quo primum" Missale Romanum promulgavit, quod nulli, excepto Romano Pontifice, mutare liceret.
Alii Summi Pontifices, post annum 1570, mutationes, sive minoris sive maioris momenti, interposuerunt: Clemens VIII (1604), Urbanus VIII (1634), Pius X (1913) et Benedictus XV (1920). Post annum 1940, Pius XII caeremonias Hebdomadae Sanctae novo ordine proposuit[9] et missas vespertinas restituit. Anno 1960, Ioannes XXIII rubricas simpliciores promulgavit.
Restitutio post Concilium Vaticanum II et novae Missalis Romani editiones
recenserePrincipia a Concilio statuta
recensereAnno 1963, in Constitutione de Sacra Liturgia "Sacrosanctum Concilium", Concilium Vaticanum II normas instituit, quibus Missale Romanum et ceteri omnes libri liturgici recognoscerentur. De ordine missae sic decernit:
- Singularum partium propria ratio necnon inter eas vinculum clarius apparere debebant.
- Pia et actuosa fidelium participatio facilior erat reddenda.
- Ritus, observata eorum natura, simpliciores fierent.
- Omnia illa erant omittenda, quae temporum decursu duplicata sunt vel minus utiliter addita.
- Thesaurus Scripturarum ditior erat aperiendus fidelibus.
- Homilia sacerdotis diebus dominicis et festis non amplius erat omittenda.
- Oratio fidelium post homiliam restituenda.
- Locus linguis vernaculis tribuendus erat.
- Concelebrationis facultas extendenda.
- Variae missae intra eadem claustra non amplius erant habendae.
Editiones
recenserePaulus VI Papa, anno 1970, post liturgiae recognitionem iuxta praecepta Concilii Vaticani II, edidit novum Missale Romanum. Quae editio eodem Paulo Papa VI Pontifice anno 1975 iterum recognita est. Tandem, anno 2002, Summo Pontifice Ioanne Paulo II, in vulgus prodiit tertia editio recognita Missalis Romani.
Ordo lectionum missae
recensereIta componuntur lectionaria: in dominicis per trium annorum cursum quattuor Evangelia et praecipuae Scripturarum partes leguntur; in feriis autem per biennium. Est quoque alia lectionum series, quae pro festis sanctorum habetur, pro missis votivis et pro missis de variis necessitatibus. De more, in feriis hebdomadae, una tantum lectio sive Novi sive Veteris Testamenti profertur ante Graduale (si missa solemniter canatur) vel Psalmum responsorium; in dominicis autem, duae lectiones proferuntur: una, e Vetere Testamento (aut ex Actibus Apostolorum, tempore paschali), ante Psalmum responsorium; altera, ex epistulis, post Psalmum responsorium. Sequitur versus ante Evangelium; deinde Evangelium.
Partes Missalis Romani
recensereMissale Romanum (1962)
recensereIn editione Missalis Romani a Ioanne XXIII promulgata haec inveniuntur:
- Introductiones variae
- Bullae et motu proprio de editionibus subsequentibus Missalis
- Rubricae generales
- Ordo incensandi
- De anno et eius partibus
- Calendarium
- Ritus servandus in celebratione missae; De defectibus in celebratione missae occurrentibus?
- Praeparatio ad missam; gratiarum actio post missam
- Textus ad missas celebrandas
- Proprium de tempore
- Ordo missae
- Proprium Sanctorum
- Commune Sanctorum
- Missae defunctorum; ritus absolutionis
- Appendices varii
- Ordo ad faciendam aquam benedictam
- Cantus ad libitum, appendix etc.
Hic notandum est editiones Missalis Romani usque ad 1962 factas unam tantum precem eucharisticam continere, quae Canon missae dicitur.
Missale Romanum (1970)
recensereIn editione Missalis Romani a Paulo VI promulgata haec inveniuntur:
- Institutio Generalis Missalis Romani, quae non modo explicat verum etiam disponit omnes missae ritus.
- Proprium de tempore, quod quinque circulorum anni praebet missas.
- Ordo missæ, qui praebet instructionem totius missae, praefationes, preces eucharisticas, benedictiones et cantus.
- Proprium de sanctis, quod complectitur festa totius anni.
- Communia, ubi sunt orationes communes singulis sanctorum ordinibus.
- Missæ rituales, id est: missae, quae in sacramentis aut sacramentalibus conferendis celebrantur.
- Missæ et orationes pro variis necessitatibus.
- Missæ votivæ, quae ratione devotionis celebrantur.
- Missæ defunctorum, quae pro fidelibus mortuis celebrantur.
- Appendices, qui complectuntur cantus, benedictionem aquae, ritum ad deputandum ministrum sacrae communionis ad actum distribuendae, ordinem benedictionis calicis et patenae, specimina formularum pro oratione universali, et preces eucharisticas pro missis cum pueris.
Hic notandum est editiones Missalis Romani ex anno 1970 factas plures preces eucharisticas continere, quarum prima cum canone missae editionum praecedentium fere concordat.
Editiones in usu
recensereForma extraodrinaria ritus Romani
recensereRitus Romanus proprie dictus
recensere- Missale Romanum... Editio typica 1962[10]
Variationes Missalis Romani in usu in aliquibus dioecesibus vel ordinibus
recensere- Missale iuxta ritum Ordinis Praedicatorum (1965)[11]
- Missale Romano-Lugdunense (1934)[12]
- Missale Romanum (...) Slavica lingua[13]
Forma ordinaria ritus Romani
recensereNotae
recensere- ↑ Ad missam autem solemnem lectionario et evangeliario opus habetur, ad missam pontificalem his duobus et Canone missae.
- ↑ Cf. Actus Apostolorum 2, 42.
- ↑ Cf. I Corinthios 11, 20.
- ↑ Cf. I Corinthios 11.
- ↑ Bradshaw, P.F. 2002. The search for origins of Christian Worship: Sources and Methods for the Study of Early Liturgy. Editio 2a. Oxford University Press.
- ↑ Chavasse, A. 1984. Le sacramentaire, dit Léonien, conservé par le VeronensisLXXXXV [80]. Sacris erudiri 27: 151–190. [Reimpressum in libro Liturgie de la ville de Rome etc., Analecta liturgica 18, Roma 1993]
- ↑ Vide reimpressionem a Henry Bradshaw Society factam.
- ↑ Missale Wratislaviense (1499) (lege hic)
- ↑ Ordo Hebdomadae sanctae instauratus. Romae 1955.
- ↑ Missale Romanum ex decreto Ss. Concilii Tridentini Restitutum Summorum Pontificum cura recognitum. Editio Typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1962.
- ↑ Missale iuxta ritum Ordinis Praedicatorum, apostolica auctoritate approbatum, reverendissimi Patris, Fr. Aniceti Fernandez, eiusdem Ordinis Magistri generalis, iussu editum. Romae 1965. (lege hic)
- ↑ Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur (Lugduni: Vitte, 1934).
- ↑ Missale Romanum, Slavica lingua, glagolitico charactere. Romae 1893
Bibliographia
recensere- M. Sodi - A. Toniolo: Concordantia et Indices Missalis Romani (Editio typica tertia). Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno 2002.
- M. Sodi - A. Toniolo: Praenotanda Missalis Romani. Textus - Concordantia - Appendices (Editio typica tertia). Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno 2002.
- M. Barba: Institutio Generalis Missalis Romani. Textus - Synopsis - Variationes. Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno 2006.
Nexus externi
recensere- De missale in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Missale Romanum / ex decreto Sacratissimi Concilii Tridentini, 1920
- Missale Romanum / ex decreto Ss. Concilii Tridentini restitutum, Summorum Pontificum cura recognitum. Editio typica 1962
- Missale Romanum ... 1962 (pdf)
- Missale Romanum / ex decreto Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II instauratum, auctoritate Pauli PP. VI promulgatum, Ioannis Pauli PP. II cura recognitum. Editio typica tertia MMII
- Institutio Generalis Missalis Romani, Editio typica tertia 2002
- Missale Romanum lingua Esperantica