Manna[1] sive Man[2] (Hebraice מָן, mān; Graece μάννα) est in Biblia (Ex 16) substantia edibilis, quam Deus Israëlitis praebebat, dum Aegypto relicto 40 annos per desertum vagantur. Manna escae ter etiam in Corano mentio fit.

Manna in Horto sanitatis, Moguntiaci 1491.
Israelitae et panis caelestis, tabula a Iacobo Tissot circa 1896–1902 picta.

In Bibliis Hebraicis (Thanach) manna bis describitur: In libro Exodus cap. 16 Dominus Deus Israelitis, cum inedia mori veriti murmuravissent, "panes de coelo" promisit (v. 3). Ex tunc omne mane aliquid minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram iacuisse traditur (V. 14), quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle (V. 31). Intra diem, quo colligebatur, consumendum erat, reliquum scatere coepit vermibus atque computruit (V. 20), excepto die sexto, quo Israelitae colligebant cibos duplices (V22), qui edibiles manebant usque in diem septimum (id est sabbatum), quo die nullum manna de coelo missum est. Liber Numeri (cap. 11) narrat manna (sive man) venisse nocte una cum rore (V. 9) et fuisse quasi semen coriandri aspectus bdellii (V 7), addens: Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati (V 8).

Secundum librum Iosue (5,11-12) Israelitae manna consumebant usque ad primum Pascha in Chanaan sive Terra Promissa: Tunc comederunt de frugibus terrae a die altero, azymos panes et polentam hoc ipso die. Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel.

Psalmus 78,23-25 manna panem caeli et panem angelorum vocat (Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit; et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis: panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam).

Liber Deuteronomii manna probationem populi fuisse interpretatur: Et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui, ne diceres in corde tuo: 'Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt' (Dtn 8,16-17).

In Evangelio secundum Ioannem (cap. 6,31-35) Iesus ad manna alludens se "panem de caelo" vocat: Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare. Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum; panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. Dixit eis Iesus: Ego sum panis vitae. Inde in religione Christiana manna saepe imago eucharistiae habebatur (confer ut puta hymnum Lauda Sion, cuius paene in fine legitur: Ecce panis Angelorum / Factus cibus viatorum ... ).

Verbum manna in Corano ter invenitur, in 2,57; 7,160 et 20,80.[3]

  • Sura 2 al-Baqara, versus 57: Et umbrescere fecimus super vos nubes et descendere fecimus super vos mannam et coturnices et diximus: Comedite de bonis, quod tribuimus vobis in alimentum.
  • Sura 7 al-A'raf, versus 160[4]: Idem textus ac in 2,57.
  • Sura 20 Tā-Hā, versus 80[5]: O filii Israel, iam liberavimus vos ab hoste vestro et condiximus vobis ad dandam vobis legem latus Synai dexterum et demisimus super vos manna et coturnices.

Praeterea in Hadit nomine Sahih Muslim vox Mahometi traditur tubera esse partem mannae sucumque eorum remedium oculorum.[6]

Evagatorium Felicis Fabri

recensere

Felix Fabri in secundi sui itineris in Terram Sanctam descriptione (1483) narrat se cum comitibus prope montem Sinai rorem melle dulciorem gustavisse, qui mensibus Augusti et Septembris decideret quemque Arabes colligerent et peregrinis venderent.[7] Hunc rorem manna similem esse demonstrans his verbis ex speculo maiore (cap. 85) Vincentii Bellovacensis sumptis utitur: Manna est ros cadens super herbas aut lapides et coagulatur sicut mel et exsiccatur sicut gummi et inviscatur et postea colligitur, descendit autem nocturnis horis in orientalibus partibus, sed quum in modica quantitate reperitur, multum sophisticatur, porum autem et non mixtum aromaticum est et valde et pretiosum, subalbidum, nihilque eo dulcius et ultra modum jocundi saporis et illius generis esse dicitur, de quo Hebraei vixerunt in deserto XL annis, quod ibidem concreatum est divino miraculo, in melius mutata specie et sapore. Nam hoc naturale manna multum deficit a miraculoso, non enim omni nocte invenitur, nec omni anni tempore.[8].

Res in rerum natura, ex quibus narratio de manna profecta est

recensere

Manna Veteris Testamenti a phaenomenis naturalibus repetit.[9] Nonnullis in partibus paeninsulae Sinaiticae duo species Coccoideorum (Najacoccus serpentinus et Trabutina mannipara) a fine mensis Maii usque ad mensem Iulium ex Tamarice mannifera (vide Tamaricaceae) sucum sugunt ad vermiculos nutriendos. Cum non nisi paululum nitrogenii, quod vermiculis necesse est, contineat, coccoideis multo suco opus est. Id, quod superest, forma guttarum colore subalbido-sufflavo secernunt. Quas in terram lapsas et in globulos coagulatas beduini mane colligunt, antequam calore diei liquefiunt. Esca nomine manna etiam ex frutice Hammada salicornica in desertis crescente producitur. Manna est dulcis; itaque saepe pro melle in usu est.

  1. manna, neutr. indecl. (Tert. de carn. Chr. 6 et al.) et raro: manna, ae, f. (Hieron. in psalm. 131, 16: mannae cibus, Sulpic. Sev. chron. 1, 20), vide: Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannoverae 1918 (ed. 8.), vol. 2, col. 799 ([1], visum die 27 Iunii 2023
  2. Num 11,6-9
  3. Versio Latina sequentium citationum secundum Marracci, Ludovicus (1698). Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus . . . descriptus . . . ac . . . ex Arabico idiomate in Latinum translatus. Patavii: Ex Typographia Seminarii.—Textui cum annotationibus refutatio anteit, quae "Prodromus ad refutationem Alcorani" intitulata primo iam anno 1691 in officina Congregationis de Propaganda Fide Romae edita erat. In interrete: 1 = prodromus; 2 = textus cum annotationibus. (Arabice, Latine) - Visum die 28 Iunii 2023.
  4. Apud Marracci versus 161.
  5. Apud Marracci versus 75
  6. Sahih Muslim 2049a (liber 36, Hadit 216), vide Sunna.com, visum die 27 Iunii 2023.
  7. Evagatorium, vol. 2, p. 447-448, in interrete vide hic, visum die 29 Iunii 2023.
  8. ibidem
  9. Vide ad sequentia WiBiLEx, Art. Manna, visum die 30 Iunii 2023.

Bibliographia

recensere
Feliks, J. (1964). Art. Manna, in: Biblisch-historisches Handwörterbuch, vol. 2, Gottingae 1964, 1141-1143.
Maiberger, P. (1983). Das Manna (ÄAT 6), Bambergae.
Merkur, D. (2000). The Mystery of Manna: The Psychedelic Sacrament of the Bible. Rochester. ISBN 0-89281-772-0.
Perlitt, L. (1981 et iterum 1994). Wovon der Mensch lebt (Dtn 8,3b), in: idem, Deuteronomium- Studien (FAT 8), Tubingae, 74-96.
Ruprecht, E. (1974). Stellung und Bedeutung der Erzählung vom Mannawunder (Ex 16) im Aufbau der Priesterschrift (ZAW 86), 269-307.
Schmidt, L. (2007). Die Priesterschrift in Exodus 16 (ZAW 119), 483-498.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Manna spectant.