Leo Bloy
Leo / Léon BLOY (natus die 11 Iulii 1846 in Notre-Dame-de-Sanilhac / Duranii, mortuus die 3 Novembris 1917 in Bourg-la-Reine) erat Francogallicus scriptor et participavit tamquam artifex Renovationi catholicae. Opus litterarium hedonismo burgensi secundi dimidii saeculi 19-i paupertatem cum timore Dei obiciens valde autobiographicum est.
Obitus: 3 Novembris 1917; Bourg-la-Reine
Patria: Francia
Nomen nativum: Léon Henri Marie Bloy
Familia
Proles: Madeleine Bloy-Souberbielle, Véronique Bloy-Tichý
Memoria
Vita
recensereTelonarii filius Lutetiam petit, ut pictor fieret. Pueritia inter neglegentiam religionis et atheismum ferventissimum vacillans (pater eius atheista, mater catholica fuit) Bloy post conversionem suam scripturas ut auxilium missionarium intellexit. Persona gravissima fabulae Milesiae autobiographicae quae titulatur Le Désespéré (1886) imitabatur dilectam eius Annam-Mariam Roulé, meretricem. Penuria gravissimarum personarum fabulae Milesiae cui est titulus La femme pauvre (1897) imago est ipsius familiae Bloyensis: paupertas enim fit res fundamentalis quae ad christianismum integrum ducat. Diaria septem testimonium solidissimam perhibent de fide (Quarante ans de captivité à Cochons-sur-Marne, 1905; L’invendable, 1909; Le vieux de la montagne, 1911; Le pèlerin de l’absolu, 1914; Au seuil de l’Apocalypse, 1916; La porte des humbles, 1920). Fabula Le Salut par les Juifs (1892) apologia Iudaeorum etiam politici momenti erat, contra antisemitismum praeponderans temporibus istis.
Leonis Bloy amici erant Georgius Rouault, Paulus Bourget et Georgius-Carolus Huysmans. Editio omnium operum in lucem prolata est annis 1947-1949, voluminibus XXII.
Gravitas
recensereLibri eius palmam litterariam non tulerunt sed ponderis haud subaestimandi erant in Renovatione quae dicitur catholica. In statibus linguae Theodiscae Bloy gloriam quandam adeptus est post Secundum bellum mundanum demum, cum aliis similibus auctoribus ut Georgius Bernanos vel Paulus Claudel. Florilegium cum textibus Theodisce conversis apparuit anno 1953 sub titulo Der beständige Zeuge Gottes.
Fons
recensereFischer, Cornelia: Bloy, Léon, apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD).
Nexus externi
recensere- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- De Leone Bloy in paginis Universitatis Tolosensis