Iohanna
praenomen femininum
Iohanna | |
---|---|
Iohanna Sigurthi filia | |
Genus | Femininum |
Origo | Hebraica |
Significatio | "Deus propitius" |
Index praenominum Paginae in "Iohanna" ineuntes |
Iohanna[1] est nomen femininum, cuius forma iam in primis Veteris Latinae versionibus testata est, sicut in codice Vercellensi saeculo IV exarato. Etiam in Hieronymi Vulgata anno 405 in lucem prolata Iohanna et par masculinum Iohannes scripta sunt. Cum Iohanna forma nomini Hebraico q.e. חָנָה Yôḥānnāh ('Deus propitius') similis sit, quaestio est, num ab Hebraica recta via sine Graeca mediatrice deducta sit; quamquam etiam hoc respiciendum est, litteram eiusque pronuntiationem apud Romanos antiquos diu in dubio fuisse: fieri enim potest, ut scriberetur vocalium heterosyllabarum distinguendarum causa, sicut Danahe (in inscriptionibus) aut Israhel (apud Hieronymum).
Feminae hoc nomine ornatae
recensere- Ioanna Arcensis
- Iohanna Beckmann
- Iohanna Bolena
- Iohanna Schopenhauer, mater Arthuri Schopenhauer
- Iohanna Sigurthi filia
- Iohanna von Schoultz, cantrix dramatica Finno-Suecica
- Iohanna Wokalek
Alia nomina
recensere- Iohanna, urbs Helvetiae
- 127 Johanna, asteroides
Notae
recensere- ↑ Evangelium secundum Lucam 8.3 (apud Hieronymum et quidem antea)
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.