In Catilinam orationes Cicero consul contra Catilinam et coniurationem eius declamavit.

Ciceronis Orationes contra Catilinam, Caesar Maccari anno 1888.

Prima oratio, in senatu, brevis est, sed discipuli latinae linguae saepe eam legunt quod facilior lectu est quam alia carmina et orationes.

Catilina ipse in senatu aderat. Cicero igitur eum, qui dux coniurationis esset, proficisci in socios suos iussit; imperare autem non poterat quoniam testis testimoniumque coniurationis deerant. Cicero se potestatem eum mittendi in exilium nondum habere censebat. Prima verba praeclara sunt "Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet?" Locus ille notissimus "O tempora, o mores!" quoque hac in oratione accidit.

Altera oratio habita a Cicerone ad Quirites non longe post primam orationem in senatu, mense Novembri anno 63. L. Sergio Catilina e Roma egresso, Cicero populum dicit tandem salvum esse.

Tertia oratio quoque ad Quirites dicitur. Quarta in senatu de coniuratorum poena tractat; pars est disputationis quam describit Sallustius, etiamsi de hac Ciceronis oratione nihil dicit.

Exemplum

recensere
Pars ex 'In Catilinam I' (Quo usque tandem abutere, Catilina..)

Pars ex 'In Catilinam I':

I. Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris.

Nexus externi

recensere
Opera Ciceronis
Orationes

Pro Quinctio ·Pro Roscio Amerino · Pro Roscio comoedo · Pro Tullio (fragmenta) · De lege agraria contra Rullum · Pro M. Fonteio (fragmenta) · Verrinae actiones · De imperio Cn. Pompei · Pro Caecina · Pro Cluentio · Pro Rabirio perduellionis reo · In Catilinam: orationes I-IV · Pro Murena · Pro Sulla · Pro Flacco · Pro Archia poeta · Post reditum in Senatu · Post reditum ad Quirites · De domo sua · De haruspicum responsis · Pro Cn. Plancio · Pro Sestio · In Vatinium · Pro Caelio · De provinciis consularibus · Pro Balbo · Pro Milone · In Pisonem · Pro Scauro · Pro Rabirio Postumo · Pro Marcello · Pro Ligario · Pro rege Deiotaro · Philippicae quae dicuntur in M. Antonium orationes I–XIV · Divinatio in Caecilium

Opera rhetorica

De inventione · De partitione oratoria · De optimo genere oratorum · Topica · Brutus · De oratore · Orator

Opera tam philosophica quam
ad rem publicam spectantia
Epistulae

Epistulae ad Atticum · Epistulae ad Brutum · Epistulae ad Quintum fratrem · Epistulae ad familiares

Opera poetica

Arati Phaenomena (versio carminis astronomici quod "admodum adulescentulus" fecit) · Marius · De consulatu suo