Harmonia
Harmonia est nomen quod adhibetur ad simul sonandum tonorum, quae musicam ‘verticalem’ prodit, et conferri potest musicae ‘horizontali’ quae melodia nuncupatur. Compositores in maxima compositionum suarum parte tenent in mente quamlibet melodiam praecipuam quam auditorem cognoscere volunt, aliis tamen melodiis modo auxiliari ei coniunctis.
Vocabulum consonantia est quaelibet coniunctio tonorum simul sonitorum. Compositor, dum varias lineas soni plectit, debet memor esse consonantiae earum, necnon processionis alterae consonantiae in alteram. Saeculis transeuntibus tamen usus harmoniae aliquanto latior factus est, novis consonantiis a compositoribus illatis, qui saepe aures insolitas offenderunt donec gradatim usu frequenti cotidianae habitae esset, locum ipsius cedentes novioribus usibus.
Regulae
recensere
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Partes
recensereHarmonia in musica Europaea quattuor partes saepissime adhibet, quae cantus, altus, tenor, bassus vocantur. In choro, hae sunt partes cantatae. Cantus altusque partes femineae aut pueriles usitate sunt, tenor bassusque masculinae.
Studium motus partium
recensereRegula prima harmoniae est studium motus partium. Motus partium possunt esse rectus, limus, aut contrarius. Motus est rectus cum partes in eadem directionem moventur. Motus limus, cum pars prima firma est, dum secunda movetur. Motus contrarius, cum partes in adversa directione moventur.
Errores motus partium
recensereIn limo motu non sunt menda.
In contrario motu, est error "intervalli octavae contrario motu": si extremae partes bis in intervallo octave versantur, est mendum.
In recto motu, multa menda sunt: "intervalli octavae", "intervalli quintae", "occultae octavae", "occultae quintae". Cum partes duae bis in octavae intervallo sunt, est error. Idem si intervallum est quintae. Praeterea, duae partes non esse possunt in intervallo quintae octavaeque moto rectu, preter exceptiones.
Exceptiones
recensereOctavae intervallum motu recto possibilis est si ima pars intervallum quartae superioris facit, et altius pars movet toni aut semitoni superioris. Alia exceptio facta est si ima pars movet quintae inferioris et altius pars movet toni aut semitoni inferioris.
Quintae intervallum motu recto possibilis est si ima pars intervallum quartae inferioris facit, et altius pars movet toni aut semitoni inferioris. Alia exceptio facta est di ima pars movet tertiae et altius pars movet toni aut semitoni in eodem modo imae partis.
Aliqui harmoniae termini
recensere- 'Harmonia diatonica quae cohibetur eo clavi, sive maiore sive minore, qui momento quodam regit.
- Harmonia chromatica quae utitur tonis extra clavem eo momento regentem
- Harmonia aperta in qua toni consonantiarum aliquantulum late pandunt
- Harmonia clausa in qua toni cosonantiarum confertiores iacent
- Progressio = motus alteri toni in alterum aut alterae consonantiae in alteram
- Trias formatur ubi tonus cum gradibus tertio et quinto scalae suae coniungitur (exempli gratia Ut Mi Sol)
- Consonantia communis est trias cuius gradus quintus est perfectus (scilicet neu augmentatus neu diminutus)
- Consonantia communis maior est trias cuius tertius gradus est maior
- Consonantia communis minor est trias cuius tertius gradus est minor
- Trias augmentata in qua quintus gradus est semitono augmentatur (exempli gratia Ut Mi Sol-acutum)
- Trias diminuta in qua quintus gradus semitono diminuitur (exempli gratia Ut Mi Sol-molle)
- Radix consonantiae est tonus a quo consonantia oritur, exempli gratia, in consonantia communi Ut-Mi-So,”Ut” radix dicitur, cui adduntur tertius et quintus.
- Consonantia inversa est ea in qua radix movetur a base in partem altiorem. Inversio prima tertium gradum basem fecit (Mi-Sol-Ut), et inversio secunda quantum gradum basem fecit (Sol-Ut-Mi)
- Concordia est consonantia quae pacata auditur
- Discordia est consonantia quae inquieta est et cupit in concordiam moveri (e.g. trias augmentata aut trias diminuta)
Noviores harmoniae species
recensere- Bitonalitas – in qua duo lineae (aliter partes dictae) clavibus diversis progrediuntur
- Polytonalitas – in qua variae lineae contrapunctuales clavibus pluribus progrediuntur
- Atonalitas – in qua nullus clavis praecipuus servatur
- Microtonalitas – in qua scalae usurpantur quae intervalla angustiora quam semitono habent