Gerardus Gundermann
Gerardus Rogerius (vere: Gerhard Rüdiger) Gundermann (natus die 21 Februarii 1955 Vimariae, mortuus die 21 Iunii 1998 Spreetal in Districtu Budissae in Saxonia) cantor Germanus fuit. In Germania Orientali habebatur vox operariorum Lusatiae publica, qui carbonem exercebant. Germania anno 1990 unita in cantilenis non solum de circumiectis naturalibus protegendis sed etiam de aequilibrio sociali servando cantavit. Cantus saepe melancholici argumenta de vita atque morte quam authenticissime tractabant.
Vita
recensereAnno 1967 Gundermann Hoyericum commigravit; absolutorium scholasticum anno 1973 adeptus in universitate praefectorum militum pro Ernesto Thälmann nominata apud Löbau studebat rebus politicis: unde eum anno 1975 remiserunt. Gundermann laudes in imperatorem quendam pangere noluit. Operarius secundarius in metallis ad Spreetal factus est. Ex anno 1976 in schola vespertina cursus frequentavit, ut operarius magis expertus fieret. Ibi ab eo quaesiverunt velletne fieri agens in rebus apud custodes secretos Stasi - cui et annuit. Anno 1977 prima vice candidatus factus est pro Factione socialistica unita Germaniae, quem tantum unum annum post e factione rursus expellere volebant propter sic dictam proterviam et impudentiam. Revera opinionem privatem retinere numquam potuit; expulsio ista minans, de qua sodales valde indignabantur, in animadversionem simplicem mutata est. Anno 1978 cum cantorum turba Singeklub Hoyerswerda Berolinum adiit ad Spectacula de cantu politico. Eodem anno nomen novum sibi dedit grex et appellari coepit Brigade Feuerstein. Fabella musicalis Raskadonien tunc prima vice in scaenis producta est. Anno 1983 maritus factus est et unum annum post cooperationes cum custodibus secretis deponere debuit, cum e factione rursus expulsa esset.
Annis 1980 una cum Alfonso Förster opusculum melodramaticum infantibus aptum quoddam scripsit, cui titulus Malvina et cuius iterationes tota in republica factae sunt. Anno 1986 solus coram publico cantare incohatus anno 1987 palmam tulit in certamine Chansontage der DDR. Insuper cum aliis symphoniacis agebat (e.g. B. Gundermann und Freunde, Die Wilderer, Gundermann & Die Seilschaft). Istis annis separatio facta est inter musicos antea unitos, quorum qualitatem Gundermann magis magisque deploravit. Mense Martio anni 1990 frustra candidatus Camerae Popularis RDG fuit. Quoad musicam autem annis 1990 asseclarum numerus valde crescebat. Cooperationes eius cum custodibus secretis Germaniae Orientalis denique anno 1995 revelatae sunt, quarum rerum culpam neque negavit neque confessus est.
Honores
recensere- 1987: cum Brigade Feuerstein palma VEB Deutsche Schallplatten
- 1994: cum Die Seilschaft palmam in optimis cantibus annualibus pro cantilena Sehnsucht nach dem Rattenfänger
Opera
recensereDiscus (compacti)
recensere- 1988 Männer, Frauen und Maschinen
- 1989 auxilians apud Februar gregis Silly
- 1992 Einsame Spitze
- 1993 Der 7te Samurai
- 1995 Frühstück für immer
- 1997 Engel über dem Revier
- 1998 Krams – Das letzte Konzert
- 1999 Unplugged
- 2000 Live-Stücke I
- 2004 Werkstücke II. Die Wilderer
- 2005 Torero&Werkstücke III
- 2006 Oma Else. Eine Hörgeschichte in Liedern
- 2008 Auswahl I – Alle oder Keiner
Pelliculae
recensere- 1999 Silly + Gundermann & Seilschaft Unplugged
- 1998 Gundermann & Seilschaft Konzert in Berlin
Musica pro taeniis
recensere- Jonny kommt, RDG 1988
Libri cantuales cum opusculis Gundermann
recensere- Das Liederbuch. Edidit Mario Ferraro. Buschfunk Musikverlag, Berlin 1996, ISBN 3-931925-34-X
- Das Liederbuch Teil 2. Edidit Mario Ferraro. Buschfunk Musikverlag, Berlin 1999, ISBN 3-931925-35-8
Pelliculae de Gundermann
recensere- Gundi Gundermann, documentaria pellicula Ricardi Engel, 1983
- Ende der Eisenzeit, documentaria pellicula Ricardi Engel, 95 minutarum, 1999
- Auxilium in pellicula documentaria fabricanda Die Schmerzen der Lausitz, directore Petro Rocha, 1989/1990
- Gundermann; biographia pellicularis directore Andrea Dresen; partes Gundermann agit Alexander Scheer: annuntiatio hic in interrete, 2018
Bibliographia
recensere- Hans-Dieter Schütt: Tankstelle für Verlierer. Gespräche mit Gerhard Gundermann. Eine Erinnerung. Karl Dietz Verlag, Berlin 2006, ISBN 3-320-02091-9.
- Gerhard Gundermann. Rockpoet und Baggerfahrer. Gespräche mit Hans-Dieter Schütt. 2 Bände. Schwarzkopf & Schwarzkopf Verlag, Berlin 1996 und 1999. ISBN 3-89602-055-2.
- Andreas Leusink (ed.): Gundermann. Von jedem Tag will ich was haben, was ich nicht vergesse … Briefe, Dokumente, Interviews, Erinnerungen. Ch. Links Verlag, Berlin 2018, ISBN 978-3-96289-011-7.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gerardum Gundermann spectant. |