Georgius Baglivus
Georgius Baglivus (Italice Giorgio Baglivi, 8 Septembris 1668 Ragusii natus et 15 Iunii 1707 Romae mortuus) fuit medicus Italicus originis Armenicae, Studii Urbis professor, Innocentii XII et Clementis XI medicus personalis, Academiae Arcadum socius. Iatrophysicus fuit, saepe hominem ut machinam explicans; multa experimenta nova fecit, praecipue ad cerebrum investigandum, et opera permulta composuit.
Res apud Vicidata repertae:
Opera
recensere- De praxi medica ad priscam observandi rationem revocanda (Romae, 1696)
- De fibra motrice, et morbosa, nec non de experimentis, ac morbis salivae, bilis, et sanguinis (Perusiae, 1700)
- Specimen quatuor librorum de fibra motrice et morbosa (Romae, 1702)
- Canones de medicina solidorum ad rectum statices usum (Romae, 1704)
- Opera omnia medico-practica et anatomica (Lugduni, 1704; 1710; ed. a C.G. Kuhn Lipsiae, 1827-1828)
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • |