Derisio Volcerensis
Res bellicae "Derisio Volcerensis" (Italiane: Beffa di Buccari) vocatae evenerunt in nocte diei 10 Februarii 1918 in sino Volcerae (Croatice: Bakar, Italiane: Buccari). Haec gesta magni momenti fuerunt Italianis viribus animi, quamquam non fere haberent in usu manifestos exitus, praecipue post pugnas adversas apud Aesontium flumen quae clades memorantur maximae.
De facinore
recensereConstante Ciano et Gabriele De Annuntio ducibus, milites triginta in tribus scaphis (Italiane: Motoscafi Anti Sommergibile vel M.A.S.) impositi ad sinum Volcerae contenderunt, in quo secundum Italicorum exploratorum nuntios aderant nonnullae hostiles naves et bellicae et onerariae.
Horis quattuordecim navigato, nocturno tempore scaphae Italianae in portum irruerunt nullo tumultu Austriacarum vigiliarum concitato et sex torpedines contra naves inimicas eiacerunt. Quarum quinque non sese deflagraverunt ob positas sub aquam retes ad defendendum portum aptas; una navem bellicam tetigit deflagrando.
Deinde tres lagoenae fasciis Italicis ornatae iactae sunt a Gabriele De Annuntio, haec mordacia verba afferentes:
- « Hoc est ignominia prudentissimae Classis Austriacae nimis occupatae in parva victoria Issae custodienda, quod Italiae nautae, qui retes aut praesidia irrident, semper ad audendum non audenda parati, hic venerunt et excusserunt prudentiam vestram, in vestris tutissimis latebris, ferro ignique.
- Et bonus comes, praetera clarissimus - inimicus maximus, vobis inimicissimus inter inimicos, [...] eiscum pervenit ad perniciem irridendam. »
Naves exierunt a portu neque Austriaci pugnam navalem eiscum commiserunt quia eas Classis Austriacae scaphas esse putaverunt. Inflammatio animorum Italianorum magna fuit sed etiam maior facta post paucos menses est, cum Gabriel De Annuntio confecit clarum volatum super Vindobonam.
Memento Audere Semper
recensereDicitur nautam quendam, inductum in scapha, videntem ignoscentemque siglam M.A.S. ex De Annuntio quaesivisse significationem harum litterarum. Tum De Annuntio resposuit has litteras "Memento Audere Semper" velle: haec sententia ex quo tempore facta est clarissima poetae sententiarum.
Fontes
recensere- Giordano Bruno Guerri, D'Annunzio, l'amante guerriero; Mediolani, 2008.