Basilius (Dacoromanice Vasile) Cepoi (natus die 27 Octobris 1954 in Tudora in circulo Botoşani) medicus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Uxorem duxit atque duos liberos habet.

Ad annum 1981 Iassii medicinae studebat. Deinde medicus internae medicinae, ab anno 1990 in clinica nephrologiae atque ab anno 1999 medicus primarius operam dedit. Anno 2004/2005 cautionem aegrotorum in circulo Iassio rexit. Annis 2005 - 2008 Romaniae cautionem aegrotorum duxit et deinde ad annum 2009 director valetudinarii Iassii fuit. Tum ad annum 2012 director sanitatis publicae circuli Iassii fuit. Anno 2011 ab Universitate Medicinae et Pharmaciae Iassiensi doctor medicinae promotus est[1].

Cursus honorum

recensere

Anno 2003 - 2004 secretarius statalis in administerio valetudinis Romaniae erat[2]. Quo honore iterum a die 12 Ianuarii 2012 in consilio ministrorum Aemilii Boc fungebatur[3]. Die 7 Maii 2012 minister valetudinis in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est[4]. Iam die 1 Octobris eiusdem anni a magistratu se abdicare coactus est, quod peculatus pecuniae Unionis Europaeae accusabatur[5]. Nunc consiliarius sanitatis apud Victorm Pontam praesidem ministrorum est[6].


Nexus externi

recensere