Aureus
Aureus[1] erat nummus Romanus pretiosissimus. Nam ex auro puro erat et sub imperatoribus Romanis vicenos quinos denarios argenteos, centenos sestertios, quadringenos asses cuprinos et mille sescentos quadrantes valebat. Solus nummus aureus in toto imperio Romano, per omnes provincias in usu erat.
Historia
recensereSub consulibus
recensereAnte Caesarem dictatorem aurum Romae vulgo et in magno numero signatum non est. Nihilominus iam in discrimine belli adversus Hannibalem circa 217 a.C.n. Romani nonnullos nummos aureos primum percusserunt pondo sex scrupulorum (id est didrachmi), quorum notae fuerunt caput geminum dei Iani ex una parte, scaena sacramenti ex altera : qui nummi pauci fuerunt et hodie rarissimi inveniuntur. Paucos post annos tempore denarii creati (212/210 a.C.n.) per breve tempus iterum tres species aurei cusi sunt : alius unum scripulum pendebat, alius duo, ultimus tria : viginti, quadraginta et sexaginta asses sexantarios valebant. Notae fuerunt caput Martis ex una parte, aquila in fulmine ex altera. Pauci numero fuerunt et hodie raro inveniuntur. Nihil postea fuit ante Sullam qui per breve tempus circa 84 a.C.n. aureos 30am partem librae Romanae (circiter 327 gr.) pendentis percussit. At etiamtum aureus nummus extaordinarius remansit qui tempore bellorum, fortasse ex penuria argenti, cudebatur atque mox omittebatur.
At postquam auro Galliarum potitus est, ab anno 48 a.C.n. Gaius Iulius Caesar ad impendia bellorum civilium solvenda maximum numerum aureorum emisit : 40am partem librae pendebant. Quod exemplum, dictatore mortuo, triumviri secuti sunt. A quo tempore igitur aurum unum e praecipuis metallis in re nummaria Romana factum est nec percuti desiit.
Sub imperatoribus
recensereRes monetaria ab Augusto circa 23 a.C.n. instituta quatuor metallis subnixa erat : auro, argento, orichalco, cupro. Aureus pretiosissimus nummus erat et 42am partem librae (circiter 7gr.85) pendebat. Valebat 25 denarios et 100 sestertios necnon 400 asses. Una officina toto orbe Romano iussu imperatorum aurum cudebat : ab anno 15 a.C.n. Lugduni sita erat, primo saeculo exeunte anno incerto Romam rediit. Pondus a Nerone paulum imminutum est : ab anno 64 a.C.n. aureus ad 45am partem librae exactus est (id est circiter 7gr.21).
Notae aurei eiusdem generis fuerunt atque denarii : ex una parte caput laureatum imperatorum vel nonnumquam eorum uxorum (sine laurea), ex altera magna varietas rerum : dei deaeque, aedificia, virtutes imperatoriae, res ad militiam vel ad annonam pertinentes etc.
Diu ex auro puro fuit sed post Septimium Severum et rarius cudebatur et pondus levius fiebat ; postremo etiam pars auri imminuebatur donec quarto saeculo ineunte solidus in eius locum a Constantino suppositus est.
Fontes
recensere- Burnett Andrew 1988, La Numismatique romaine, Parisiis, Errance. ISBN 2-903442-69-X.
- Zehnacker Huberti commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.
Notae
recensere- ↑ Scilicet aureus nummus. Forma primo adiectiva fuit, deinde ex usu frequenti nomen factum est. Saepe etiam "denarius aureus" ab antiquis auctoribus dictus est, quia quamvis gravior (aurum densius metallum est quam argentum) aspectu denario similis erat.
Nexus interni
Aliud inceptum vicipaediae
recensereVide aureus in Victionario. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad aureum spectant. |
Nexus interretialis
recensere- De Bye Jacobus, Imperatorum Romanorum a Julio Caesare ad Heraclium usque Numismata Aurea, Antwerpiae, 1615. Tabulae.