Archidamus (Isocrates)
Archidamus (Graece Ἀρχίδαμος)[1] est oratio deliberativa vel suasoria (συμβουλευτικόν) a rhetore Isocrate circa 366 a.C.n. scripta et in ore filii Agesilai II tum Spartae regnantis posita qua oratione Archidamus Lacedaemonios hortatur ne pacem quae Messeniam amissam sanciret probarent sed usque ad ultimas vires, etiamsi a sociis, in primis Corinthiis, deserentur, Epaminondae et Thebanis resisterent. Nam tum Epaminondas pugna Leuctrica victor civitatem novam et autonomam, Messenen, in finibus quos suos esse arbitrabantur Spartani creaverat collectis qui prius hilotae fuerant. Servos ergo suos in parte agri sui dominantes Archidamos et Lacedaemonii pati non poterant[2].
De Isocratis proposito
recensereParum verisimile videtur talem orationem in civitate ab eloquentia aversissima umquam apud populi coetum habuisse Archidamum sed Isocrates quae de recentibus eventis opinaretur patefacere cupiebat atque Eurypontidae illam orationem velut dicavit. Simul consilia ab Atheniensibus publice probata sequebatur, qui socios mutarant et pro Lacedaemoniis contra Thebanos stabant quia timebant ne tota Graecia sub Boeotiorum hegemoniam redigeretur. Isocrates inimicitiam erga Thebanos iam in priore oratione Plataïcus inscripta ostenderat. Quin etiam Peloponnesi post Leuctricam pugnam divisionem in multas civitates autonomas et inter se infestas non probabat ut qui omnibus Graecis velut in unam civitatem coalescendum esse existimabat. Post decem annos epistulam quoque ad eundem Archidamum iam regem factum destinatam scripsit.
Notae
recensereEditiones et commentarii
recensere- Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu et Emile Brémond, Isocrate. Discours II. Les Belles Lettres, 1938. Cum apparatu critico et versione Gallica.
- Loeb Classical Library online.
- Emanuel Zingg, Isokrates, "Archidamos" : Einleitung, Text, Übersetzung und Kommentar, Duisburg, 2017
Plura legere si cupis
recensere- Vincent Azoulay, "L' Archidamos d'Isocrate : une politique de l'espace et du temps", Revue des Études Grecques, 2006ː 504-531
- Phillip Harding, The Purpose of Isokrates' "Archidamos" and "On the Peace", California Studies in Classical Antiquity, 1973ː 137-149
- Claude Mossé, "Sur un passage de l'« Archidamos » d'Isocrate", Revue des Études Anciennes, 1953ː 29-35