Adonis horti
Adonis horti vel Adonidis horti vox Latina est eorum hortorum, qui a Graecis Ἀδώνιδος κῆποι dicti sunt[1]
Nam cultu Adonidis etiam Romae increbrescente mense Iunio Adonea celebrabantur. Ad ipsos dies festos agendos hortuli floribus variis florentes facti sunt. Quae res ad mutandam de hortis opinionem pertinet, nam antiquitus horti Romanis sive ignoti erant sive ut agri pauperum[2] minimi putabantur.
Graecis Ἀδώνιδος κῆποι in proverbio fuisse videntur pro oblectamento brevi ac fallaci. Nam in illo Platonis Phaedrus inscripto dialogo[3] Adonidis horti tamquam ludus vel ad dies festos - sc. Adonidis - celebrandos ipsa aestate consiti et octo post diebus confecti opponuntur serio agricolarum labori.
Notae
recensere- ↑ Vox Adonis horti legitur apud Plinium in sua Naturali historia 19,49.
- ↑ cf. Plinius, Naturalis historia 19,52: Romae quidem per se hortus ager pauperis erat.
- ↑ Plato, Phaedrus 276 b.
Bibliographia
recensere- Marcel Detienne, Les jardins d'Adonis: la mythologie des aromates en Grèce. Lutetiae: Gallimard, 1972. Nova ed., 1989 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
- John H. Oakley, Laurialan Reitzammer, "A Hellenistic Terracotta and the Gardens of Adonis" in Journal of Hellenic Studies vol. 125 (2005) pp. 142-144 JSTOR
- Joseph D. Reed, "Antimachus on Adonis?" in Hermes vol. 124 (1996) pp. 381-383 JSTOR
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.