Acarnania (Graece: Ακαρνανία) est antiqua regio historica Graeciae, usque ad annum 2010 pars pristini nomi Aetoloacarnaniae. Tempore Strabonis ab oriente flumine Acheloo et Aetolorum finibus, a septentrione Ambracico sinu, ab occidente et meridie Ionio mari terminabatur. Praecipuae urbes erant Anactorium et Stratos et Oneiadae. Actium quoque oppidum in Acarnanum litore erat[1]. Acarnaniae litori subiectae sunt parvae insulae Echinades dictae atque tres maiores Leucas, quae olim cum continenti coniuncta paeninsula fuerat, Cephallenia, Ithaca, Ulixis patria.

Acarnania et circumiacentes regiones

Historica

recensere

Nomen ab Acarnane, Alcmaeonis filio, ductum dicebatur[2]. Bello Peloponnesiaco Acarnanes praecipui socii Atheniensium in ea regione fuerunt[3]. Anno 375 a.C.n. secundae confoederationi maritimae atque Atheniensium societati iterum se iunxerunt[4]. Secundo saeculo a.C.n. Acarnanes Romanorum praepotentium benevolentiam captare solebant, dum solos omnium Graecorum sese iactant milites adversus Troianos, Romanorum maiores, Agamemnoni olim non praestitisse[5]. Tempore imperatorum Romanorum, Achaiae provinciae pars, Acarnanes multis bellis contriti[6] agriculturae in primis operam dabant inter duas florentes civitates divisi, Nicopolim a septentrione et Patras a meridie.

  1. Strabo X.2.1-2 et 7.
  2. Thucydides II.102.
  3. Thucydides II.80-82 et 102
  4. Cornelius Nepos 2.1. Xenophon V.4.63-64. IG II 96. Diodorus Siculus XV.36.5.
  5. Strabo, Geographica X.2.25. Stewart Irvin Oost, Roman Policy in Epirus and Acarnania in the Age of the Roman Conquest of Greece, 1954.
  6. Strabo, Geographica X.2.23

Plura legere si cupis

recensere
  • Bernardus Bousquet, La Grèce occidentale, interprétation géomorphologique de l'Epire, de l'Acarnanie et des îles ioniennes. Paris : diffusion libr. H. Champion, 1976. Duo volumina. Recensio critica
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!