Academia Francica (Francice Académie française) est una ex quinque Instituti Franciae academiis.

Institutum Franciae, sedes Academiae Francicae

Historia

recensere

Academiae Francicae proprium munus est linguam Francogallicum et litteras Franciae in toto orbe promovere atque tutari. Condita est Lutetiae a cardinale Richelieu anno 1635, Ludovico XIII regnante. Inter Rerum Francicarum eversionem, tempore quod dicitur Terroris Regimen, decretum diei 8 Augusti 1793 academiam abolevit. Consul tamen Napoleo Bonaparte iam die 23 Pluviosi anni XI (i.e. die 23 Ianuarii 1803) iussit academiam ut Instituti Francici secundam sectionem restituere; die 21 Martii 1816 rex Ludovicus XVIII iterum nomen "Academiae Francicae" imposuit.

Academia in perpetuo a quadraginta hominibus constituitur. Anno 1980 scriptrix Margarita Yourcenar prima mulierum apud academiam accepta est.

Secretarii perpetui

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere