Pigmenta biologica sunt moleculae ab organismis vivis elaboratae quae lucem sorbent et colorem nobis praebent undae longitudinum a se reflexarum quas minime sorbent: ita chlorophyllum nobis viride videtur esse quia longitudines undae inter 500 et 600 nm non sorbet, quae huic colori in oculis nostris respondent. Nonulla ex illis pigmentis energiam lucis (photones) in energiam chemicam aut electricam transmutant: colorum visioni necessaria sunt (retinol) aut ad moleculas organicas per photosynthesim creandas (chlorophylla, carotenoïdae).