Haec pagina continentem tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Africa” appellatur, vide Africa (discretiva).

Formula:Infobox Continent

Tabula Africae anni 1890, cum multae plagae eius erant coloniae civitatum Europaearum
Geographica Africae tabula fines politicas anno 2011 exhibet.
Templum Sancti Georgii Lalibelae Aethiopiae, ex saxo caelatum, est situs UNESCO Hereditatis Mundi.
Musicus Africae Australis perfungitur.
Nationalis manus harpasti Namibiae.

Afrĭca (-ae, f.) est continens in orbis terrarum quadrante plerumque orientali et australi, omnium magnitudine numeroque civium alter, Asia tantum superante. Circa 30.2 milliones chiliometrorum quadratorum (11.7 milliones milium quadratorum) habens, inter quae insulae adiacentes, 6 centesimas superficiei Telluris et 20.4 centesimas areae terrestris contegit.[1] Continens, circa 1.0 billiones hominum in 65 terris publicis habens (anno 2009), circa 14.72 centesimas hominum orbis terrarum sustinet.

Africa a Mari Mediterraneo ad septentriones, Canali Suasiensi Marique Rubro secundum Paeninsulam Sinaiticam ad boreorientalem, Oceano Indico ad meridio-orientem, et Oceano Atlantico ad occidentem cingitur. Continens Madagascariam et varios archipelagos comprehendit et 54 civitates suarum iurum agnitas ("pagos") habet, cum duabus civitatibus partim agnitis.

Africa, praecipue media Africa Orientalis, late inter communitate scientifica origo putatur hominum et cladi Hominidarum, ut archaeologicum primarum Hominidarum et eorum maiorum inventum monstrat, cum posterioribus populis qui abhinc annorum circa septem milliones vixerunt—inter quos Sahelanthropus tchadensis, Australopithecus africanus, A. afarensis, Homo erectus, H. habilis, et H. ergaster—primo Homine sapiente (homine hodierno) in Aethiopia ex tempore abhinc circa annorum 200 000 invento.

Africa, aequatorem varicans, multas regiones climaticas complectitur; ea est solus continens qui a zona temperata septentrionali ad zonam temperatam australem patet.[2] Exspectata auctus oeconomici velocitas Africana fuit circa 5.0 centesimae anno 2010 et 5.5 centesimae anno 2011.[3]

Civitas Africana numero incolarum prima est Nigeria. Continentis deserta latissima sunt Sahara. Africae mons altissimus est Kilimandiarus (5895 m), et secundus Mons Nyssaeus (Anglice Mount Kenya, 5199 m), utrique enim in Africa Orientali siti. Mons Atlas (4165 m) in Africa Septentrionali patet.

Etymologia

Afri antiquitus erat nomen Carthaginiensibus adhibitum qui in Africa Septentrionali in terra nunc Tunisia habitabant. Eorum nomen usitate cum verbo Punico afar 'pulvis' conectitur, sed coniectura anno 1981[4] adfirmavit id ex verbo Berberico ifri vel ifran 'caverna', 'cavernae' deduci, ad homines qui in cavernis habitabant spectante.[5] Verba Africa et Ifri vel Afer[5] sunt nomen Banu Ifran ex Algeria et Tripolitania tribus Yafran (populi Berberensis) deductum.[6]

In dicione Romana, Karthago caput Provinciae Africanae facta est, quod litoralem hodiernae Libyae partem comprehendit.[7] Suffixum Latinum -ica aliquando terram designat (e.g., in Celtica ex Celtibus, nomine a Iulio Caesare usurpato). Ifriqiya, posterius regnum Musulmanum (nunc Tunisia), etiam formam nominis conservavit.

  • Continentes vicinae: America, Europa trans mare, Asia per terram.
  • Multitudo: 600 000 000, 10%-12% in orbe terrarum.
  • Deserta: Sahara, Calahara
  • Percentum:
  • Area: circa 30 000 000 km²
  • Densitas:
  • Percentum terrae:

Fluvii maiores

Civitates Africae

Gentes Africae

 
Regiones Africanae:      Africa Septentrionalis      Africa Occidentalis      Africa Media      Africa Orientalis      Africa Austrina

Vide etiam

Notae

  1. April Pulley Sayre, Africa (Twenty-First Century Books, 1999), ISBN 0-7613-1367-2.
  2. Visual Geography. "Africa. General info" 
  3. IMF WEO Oct. 2010. Retrieved 2010 October 15.
  4. Names of countries, Decret et Fantar, 1981.
  5. 5.0 5.1 Georgii Babington Michell, "The Berbers," Journal of Royal African People 1903:161, URL.
  6. Edward Lipinski, Itineraria Phoenicia (Peeters Publishers), p 200, 2004, ISBN 90-429-1344-4, URL
  7. "Consultos.com etymology" 
  8. Lexicon universale Hofmann
  9. Lexicum nominum geographicorum latinorum

Bibliographia

 
Platalea alba super saxum stat cum nonnulli Phoenicopteri minores super gramen perambulant.
Continentes


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA